Quantum redactiones paginae "Martha Nussbaum" differant

Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens '{{L}} right|thumb|Martha Nussbaum anno 2008 '''Martha Nussbaum''' (nata '''Martha Craven''', 6 Maii 1947) est [...')
 
 
'''Martha Nussbaum''' (nata '''Martha Craven''', 6 Maii 1947) est [[philosophia|philosopha]] [[CFA|Americana]] cui philosophia [[Graecia_Antiqua|Graecorum]] [[Roma|Romanorum]]que necnon philosophia [[civilitas|politica]] [[ethica]]que valde intersunt. Cum [[Causidicus|causidica]] non sit, est ''Ernst Freund'' Insignis Professor [[lex|Legum]] Ethicaeque in [[Universitas Sicagensis|Universitatem Sigacensem]], quae sedes officia Collegiorum Philosophiae, Legum, [[religio|Divinitatis]]que amplectitur. Officiis etiam in studiis rerum [[antiquitas|Classicarum]] Politicarumque fungitur collega, Comissionis Studiorum [[Asia Australis|Asiae Australis]] est socia, atque Congregationis pro [[jus|Juribus]] [[Homo|Humanis]] est sodalis. Priusquam ad Universitatem Sicagensem venit, professor [[Universitas Harvardiana|Universitatum Harvardianae]] [[Universitas Brunensis|Brunensis]]que erat.
 
==Magna Opera==
===Fragilitas Boni===
Liber ''Fragilitas Boni'' in ethicum dilemma spectat: homines qui iustitiae valde favent nihilominus casus fortunae externos pati possunt, qui casus forsitan eos florescere vetent (vel saltim impediant). Nussbaum textus litteraros necnon philosophicos scrutatur ut inveniat quo usque ratio homines se ipsos curare patiatur. Argumentum Platonicum, quod dicit bonitatem hominum contra malum adusque defendere posse, Nussbaum demum reicit; immo poetis tragicis Aristotelique assentitur, qui agnoscunt vulnerari esse integrale ut homines boni humani potiantur.
 
[[de:Martha Nussbaum]]
373

recensiones