Quantum redactiones paginae "Circulus Latinus Pragenus" differant

Lingua Latina per se illustrata
m (nexus absunt)
(Lingua Latina per se illustrata)
'''Circulus Latinus Pragenus''' est nomen [[Circulus Latinus|circuli Latini]], quem pridie Non. Aug. anno 2006 salutis recuperatae seminario Lupano Pragae ad finem perducto iuvenes ex [[Tzekia|Bohemia]], [[Slovacia]] originem trahentes verae Latinitati cum Graecitate Humanitateque coniunctae provehendae condiderunt, praeconium omnibus [[Lingua Latina|linguae Latinae]] fautoribus in [[Tzekia|terris Bohemicis]] destinatum conscripserunt, ad eosdem [[Lingua Latina|linguam Latinam]] colentes miserunt. Huius igitur sodalitatis participes hospitesque accersiti omnium temporum Latinitati operam dantes solum [[Lingua Latina|linguam Latinam]] ad omnia communicanda adhibentes ad Latinitatem veram eandemque vivam propagandam aliquid fructus afferre cupiunt; ergo mensibus insequentibus scholas communes instruere, brevia itinera Latina suscipere, [[Lingua Latina|linguam Latinam]] rationibus nonnondum tam saepe usitatis divulgare animos induxerunt - crebrum igitur commercium amicitiamque etiam cum [[Hans Henning Ørberg|Ioannne H. Ørberg sive Montaurio]] inierunt libros eius qui ''Lingua Latina per se illustrata'' inscribuntur divulgantes; ad quae sine lascivia pedantismoque adipiscenda vires cum omnibus eiusdem rei fautoribus coniungere in animo habentconiunxit; inter quos iam [[Philia|Philia – Phratria Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque]], Academia, c.n. [[Vivarium Novum]], professores Instituti Graecitati Latinitatique augendae [[Universitas Carolina Pragensis|Universitatis Carolinae Pragensis]], aliis in scholis[[Lingua Latina|linguae Latinae]] fautores numerantur.
 
==Nexus externi==
*http:// circulus.xf.cz/www/ Circulus Latinus Pragenus
 
*http://clpr.aspweb.cz/
 
[[Categoria:Latinitas viva]]
276

recensiones