Quantum redactiones paginae "Sabina Bergmann-Pohl" differant

m
Automaton: addens Categoria:Mulieres; mutationes minores
m (Automaton: addens Categoria:Mulieres; mutationes minores)
'''Sabina''' (vulgo: ''Sabine'') '''Bergmann-Pohl''' (nata [[20 Aprilis]] [[1946]] nomine Sabina Schulz [[Ysenacum|Ysenaci]] femina rebus politicis versata et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] (CDU) est.
 
== Iuventus et Munus ==
Parentes eius medici fuerunt, qui post Sabinam natam primo [[Rulaha]]m, deinde [[Berolinum]] migraverunt. Cum in [[Res publica Democratica Germanica|Re publica Democratica Germanica]] (RDG) filiis doctorum studere non licuit, Bergmann-Pohl post maturitatem acceptam annis [[1964]] - [[1966]] tirocinium medicinae forensis Berolini fecit, deinde propter successus bonos ad studium medicinae Berolini admissa est. Anno [[1972]] diploma medicinae adepta anno [[1979]] medica [[pulmo]]num curandorum perita facta est. Anno [[1980]] doctor medicinae promota est. Tum erat medica diversis in valetudinariis Berolini.
 
== Familia ==
Bergmann-Pohl nupsit atque duos liberos habet.
 
== Cursus honorum ==
Ab anno [[1981]] sodalis CDU erat. Post eversionem rerum in RDG Bergmann-Pohl Martio [[1990]] legatus [[Camera Popularis (RDG)|Camerae Popularis RDG]] libere electae creatus est. [[9 Aprilis]] eius anni praeses camerae poularis creata est. Hoc officio et praeses RDG fuit. Hoc officio ad diem [[3 Octobris]] 1990 fungebatur, cum Germania iterum consociata est. Ut alii legati Camerae Popularis Bergmann-Pohl legata [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] facta est. Praeterea [[Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum]] nominata est. Post electionem Dietae Foederalis hoc officium reliquit, sed secretaria statalis in [[Administer Foederalis Salutis Publicae|Administerio Foederali Salutis Publicae]] facta est, quem magistratum ad annum [[1998]] gessit, cum consilium administrorum [[Helimutus Kohl|Helimuto Kohl]] duce electionem Dietae Foederalis perdidit. Pohl ad annum [[2002]] legata parlamenti Theodisci mansit.
 
== Nexus externi ==
* [http://webarchiv.bundestag.de/cgi/show.php?fileToLoad=214&id=1041 Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae]
 
{{Administri Foederales Officiorum Praecipuorum (Germania)}}
 
{{DEFAULTSORT:Bergmann-Pohl, Sabina}}
 
[[Categoria:Nati 1946]]
[[Categoria:Alumni universitatum Berolinensium]]
[[Categoria:Administri Foederales Officiorum Praecipuorum]]
[[Categoria:Homines vivi]]
[[Categoria:Mulieres]]
 
[[ar:سابين بيرغمان بول]]
201 868

recensiones