Quantum redactiones paginae "Maria Schlei" differant

m
Automaton: addens Categoria:Mulieres; mutationes minores
(Paginam instituit, scribens 'thumb|Maria Schlei anno 1976 cum Helimuto Schmidt '''Maria''' (Theod.:...')
 
m (Automaton: addens Categoria:Mulieres; mutationes minores)
[[Fasciculus:Bundesarchiv B 145 Bild-F048638-0007, Dortmund, SPD-Parteitag, Schmidt, Schlei.jpg|thumb|Maria Schlei anno 1976 cum Helimuto Schmidt]]
'''Maria''' (Theod.: ''Marie'') '''Schlei''' (nata ''Maria Stabenow'' [[19 Novembris]] [[1919]] oppido Reetz in [[Pomerania]], mortua [[21 Maii]] [[1983]] [[Berolinum|Berolini]]) femina rei publicae est et sodalis [[Socialis Democratica Factio Germaniae|Socialis Democraticae Factionis Germaniae]] (SPD) est.
 
== Familia et Munus ==
Pater Mariae laminarius et sodalis SPD, mater operaria fuit. Post scholam finitam venditrix erat, pro cursu publico atque administratione oppidi laboravit. Anno [[1943]] nupsit, sed maritus miles in [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] necatus est. Anno [[1945]] cum infante trium annorum e patria Pomerania primo ad [[Visurgis|Visurgem]], deinde Berolinum fugit, ibi - quamquam maturitatem adepta non erat - ab anno [[1947]] magistra, deinde rector, postremo consiliarius scholae laboravit.
 
== Cursus honorum ==
Schlei ab anno [[1949]] sodalis SPD fuit et anno [[1969]] legata [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] electa est. Annis [[1974]] - [[1976]] secretaria statalis in [[Officium Cancellarii Foederalis|Officio Cancellarii Foederalis]] erat. [[14 Decembris]] 1976 [[Helimutus Schmidt]] cancellarius foederalis eam [[Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae|Administram Foederalem Collaborationis Oeconomicae]] nominavit. Postquam consilium ministrorum anno [[1978]] reformatum est, Schlei non iam administra facta est. [[3 Novembris]] [[1981]] Dietam Foederalem morbi causa reliquit. 21 Maii 1983 cancri mortua est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.marie-schlei-verein.de/ In pagina collegii "Marie Schlei" curriculum vitae lingua Theodisca scriptum invenies]
 
{{Administri Foederales Collaborationis Oeconomicae (Germania)}}
 
{{DEFAULTSORT:Schlei, Maria}}
 
[[Categoria:Nati 1919]]
[[Categoria:Legati Dietae Foederalis Germaniae]]
[[Categoria:Administri Foederales Collaborationis Oeconomicae]]
[[Categoria:Mortui 1983]]
[[Categoria:Mulieres]]
 
[[de:Marie Schlei]]
208 643

recensiones