Quantum redactiones paginae "Elisabetha Schwarzhaupt" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Nota postalica Elizabetham Schwarzhaupt demonstrans '''Elizabeth''' (Theod.: ''Elisabeth'') '''Schwarzhaup...'
 
m Automaton: addens Categoria:Mulieres; mutationes minores
Linea 2:
'''Elizabeth''' (Theod.: ''Elisabeth'') '''Schwarzhaupt''' (nata [[7 Ianuarii]] [[1901]] [[Francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]], mortua [[30 Octobris]] [[1986]]) femina rebus publicis [[Germania]]e versata et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] erat.
 
== Familia, Iuventus et Munus ==
Pater consiliarius scholarum, mater filia mercatoris fuit. Ipsa, postquam maturitatem adepta est, primo anno [[1920]] magistrae munus appetivit, deinde autem Francofurti et [[Berolinum|Berolini]] iurisprudentiae studebat. Anno [[1925]] primam, anno [[1930]] secundam probationem accepit et doctor iurisprudentiae promota est. Deinde consiliatrix feminarum pro urbe Francofurti, dein iudex adiutrix ad annum [[1933]] laboravit: Tum Nazistae feminam esse iudicem veuerunt. Itaque ab anno [[1935]] syndica Ecclesiae Evangelicae Berolini facta est. Anno [[1947]] Francofurtum revertit et ibi ad annum [[1953]] pro Ecclesia Evangelica laboravit.
 
== Cursus Honorum ==
Temporibus [[Res publica Vimariana|Rei Publicae Vimarianae]] Schwarzhaupt sodalis [[Factio Democratica Popularis|Factionis Democraticae Popularis]] (DVP) fuit. Anno [[1945]] CDU factionem accessit. Anno [[1953]] legata [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] facta est. [[14 Novembris]] [[1961]] [[Administer Foederalis Salutis Publicae|Administra Foederalis Salutis Publicae]] in consilio administrorum [[Conradus Adenauer|Adenauer]] nominata est. Hoc officio et [[Ludovicus Erhard|Ludovico Erhard]] (CDU) cancellario foederali fungebatur. Fuit prima femina, quae administerium foederalem Germaniae administrabat. Die [[30 Novembris]] [[1966]] consilium ministrorum una cum Erhard cancellario reliquit. Ad annum [[1969]] legata Dietae Foederalis mansit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.berlin.de/ba-mitte/bezirk/gedenken/elisabeth_schwarzhaupt.html Curriculum vitae in pagina Berolini]
 
{{Administri Foederales Salutis Publicae (Germania)}}
Linea 18:
 
{{DEFAULTSORT:Schwarzhaupt, Elizabeth}}
 
[[Categoria:Nati 1901]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Francofurti ad Moenum]]
Line 24 ⟶ 25:
[[Categoria:Administri Foederales Salutis Publicae]]
[[Categoria:Mortui 1986]]
[[Categoria:Mulieres]]
 
[[de:Elisabeth Schwarzhaupt]]