Quantum redactiones paginae "Anna Brauksiepe" differant

m
Automaton: addens Categoria:Mulieres; mutationes minores
m
m (Automaton: addens Categoria:Mulieres; mutationes minores)
'''Anna''' (Theod.: ''Aenne'') '''Brauksiepe''' (nata [[23 Februarii]] [[1912]] Anna Engels [[Thuiscoburgum|Thuiscoburgi]], mortua [[1 Ianuarii]] [[1997]] oppido ''Oelde'') femina rebus publicis [[Germania]]e versata et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] erat.
 
== Familia, Iuventus et Munus ==
Aviae Annae magistrices, mater, quae sodalis factionis [[Centrum|Centri]] erat, decurio urbis Thiuscoburgi fuit. Familia anno [[1923]] brevi tempore apud [[Oldenburgum]] vivere coacta est, postquam a [[Francia|Francis]], qui regionem [[Rura]]e tum occupaverunt, expulsa est. Anno [[1931]] Anna maturitatem Thuiscoburgi adepta est atque deinde ad annum [[1934]] debiles adiuvit. Sed ei studium paedagogiae a Nazistis vetitum est propter sententias politicas parentum. Quod tamen studere in animo habuit, [[Glasgovia]]m in [[Scotia]]m iit, sed frustra. Ab anno [[1937]] cum marito Wernero Brauksiepe, diurnario Theodisco, qui tum ex [[Hollandia]] referebat, hos in regno vivebat. Anno [[1943]] in Germniam reversa est.
 
== Cursus honorum ==
Brauksiepe ab anno [[1945]] sodalis CDU fuit et anno [[1949]] primo legata in [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietam Foederalem Germaniae]] electa est. Ab anno [[1956]] inter rectores CDU fuit et ab anno [[1958]] praeses catholica (erat tum et praeses protestantica) Unionis Feminarum in factione CDU electa est. Anno [[1966]] in praesidium CDU missa, [[1967]] praeses vicaria eius factionis facta est. [[1 Octobris]] [[1968]] nova [[Administer Foederalis Feminarum et Iuventutis|Administra Foederalis Feminarum et Iuventutis]] in consilio ministrorum [[Curtius Georgius Kiesinger|Kiesinger]] nominata est. Iam [[21 Octobris]] [[1969]] consilium ministrorum relinquere coacta est, quod [[SPD]] et [[FDP]] nunc regnum susceperunt. Eodem anno praesidium et collegium rectorum CDU reliquit et praeses unica Unionis Feminarum electa est. Quem officium ad annum [[1971]] tenuit. Ad annum [[1972]] legata Dietae Foederalis mansit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.frauenunion.de/content/view/808/92/ Elogium Annae Brauksiepe in pagina Unionis Feminarum in anniversarium decimum eius mortis anno 2007 (lingua Theodisca)]
 
{{Administri Foederales Familiarum, Feminarum, Iuventutis Seniorumque (Germania)}}
 
{{DEFAULTSORT:Brauksiepe, Anna}}
 
[[Categoria:Nati 1912]]
[[Categoria:Legati Dietae Foederalis Germaniae]]
[[Categoria:Administri Foederales Feminarum et Iuventutis]]
[[Categoria:Mortui 1997]]
[[Categoria:Mulieres]]
 
[[de:Aenne Brauksiepe]]
209 086

recensiones