Quantum redactiones paginae "Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus" differant

Summarium vacuum
(nexus cum consule 31 a.C.n. correctus)
No edit summary
'''Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus''' (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno [[21]]) senator Romanus primo saeculo post Christum natum erat. Pater [[Marcus Valerius Messalla Corvinus (consul 31 a.C.n.)|Marcus Valerius Messalla Corvinus]], consul anni [[31 a.C.n.]] fuit, mater Aurelia quaedam. Frater eius [[Marcus Valerius Messalla Messallinus]] anno [[3 a.C.n.]] consul ordinarius creatus est, mater [[Claudia Marcella]] filia [[Octavia Maior|Octaviae Maioris]], sororis [[Octavianus Augustus|Augusti]] imperatoris erat. Fuit familiaris [[Ovidius Naso|Ovidii Nasonis]] poetae, qui ad eum quasdam epistulas ex Ponto dedit<ref>[[Ovidius]], Ep. ex Ponto I 5;9; II 3;8; III 2;5</ref>. Anno [[16]] ''praetor designatus'' iudicio in [[Marcus Scribonius Libo Drusus|Marcum Scribonium Libonem Drusum]] interfuit, anno sequenti ''praetor peregrinus'' erat. Anno [[20]] cum nepote [[Marcus Valerius Messalla Messallinus (consul 20)|Marco Valerio Messalla Maximo Messallino]] consul ordinarius creatus est. Iudicio in [[Gnaeus Calpurnius Piso|Gnaeum Calpurnium Pisonem]] primus sententiam dixit de poena<ref>[[Tacitus]], Annales III 17,4</ref>. Aurelio Cottae in senatu magna auctoritas erat, sed etiam nonnulli inimicitiae. Anno [[32]] ipse accusatus, sed litteris [[Tiberius (imperator)|Tiberii]] absolutus est. Fuit proconsul [[Asia (provincia Romana)|Asiae]]<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 323</ref>.
 
== Notae ==