Quantum redactiones paginae "Latona" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
Fabulae quae de Latona narrantur ad liberos [[Apollo|Apollinem]] et [[Diana]]m pertinent. Postquam cum [[Iuppiter|Iove]] concubuit, gravidam Latonam [[Hera]]/[[Iuno]] odio pertinaci persecuta est. Per omnes terras infelix fugiebat nec usquam incolae, iram Iunonis timentes, eam recipiebant. Tandem iussu Iovis [[Aquilo]] eam sustulit atque particulae desertae terrae in mari natanti imposuit, quae tum sive Ortygia sive Asterie vocabatur, et postquam ab Apoliine in honorem matris fixa est, insula [[Delos]] facta est. Ibi divinos gemellos peperit ac postea cellam in eorum templo et cultum communem accepit. Post partum quoque, cum infantis sinu gereret, profugam et nimio calore sitientem coloni [[Lycia et Pamphylia|Lycia]]e a stagno prohibuerunt. Postquam frustra precata est, irata in ranas contemptores sui vertit.
[[Fasciculus:Apollo Tityos Leto Louvre G375.jpg|thumb|right|Latona, Apollo et Tityos in vase [[Attica|Attico]] rubentibus figuris depicti (circa [[450 a.C.n.]]). [[Museum Lupariense]], [[Lutetia]]e Parisiorum.]]
Iam homines, ut deam, Latonam aris et donis venerabantur, cum [[Niobe]] regina [[Thebae (Graecia)|Thebanorum]] ei divinos honores recusavit et paucitatem liberorum exprobravit, dum ipsa fertilitatem suam ad astra tollit, septem maribus filiis totidemque feminis superba. Tum despecta Latona apud liberos questa est, qui omnes filios et filias Niobae sagittis confixerunt. Quae fabula in porta templi Apollinis [[Palatium|Palatini]]<ref>Anno [[28 a.C.n.]] dedicatum est. Vide [[Propertius]] II,31.</ref> sculpta est, in quo templo deus inter matrem Latonam et sororem Dianam videbatur. Pythonem quoque serpentem, quod iussu [[Hera|Iuno]]nis matrem persecutus erat, et [[Tityus|Tityum]] gigantem, quod eam comprimere conatus erat, sagittis suis necavit [[Apollo]].
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>