Quantum redactiones paginae "Victoria (dea)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
 
No edit summary
Linea 1:
Victoria dea a populo Romano summa veneratione culta est. Cuius in [[ara]] ante simulacrum deae in [[curia]] [[senatus]] constituta [[patres conscripti]] ante [[libatio|libare]] solebant, quam de re publica deliberaverunt, donec ara quidem, sed non simulacrum illud saeculo p.Chr.n. IV. ab imperatoribus Christianis remota est.
 
Qua de re controversia inter [[Symmachus|Symmachum]] praefectum urbi et [[Ambrosius|Ambrosium]] [[episcopus|episcopum]] [[Mediolanum|Mediolanensem]], auctores gravissimos, orta ille anno p.Chr.n. 384. relatione tertia a [[Valentinianus II.|Valentiniano altero eius nominis principe]] postulavit, ut ara in curia restitueretur. Admonuit eum priscae gloriae populi Romani, quam integram fuisse dixit, quoad Victoria coleretur, affirmavitque et paganos et Christianos idem numinis venerari. Neque enim una via perveniri posse ad verum.
 
Cui opinioni Ambrosius vehementer repugnavit. Imperatorem dei et religionis ministrum esse oportere neque quemquam salvum esse, nisi qui veram fidem confiteretur. Imperatoribus praeterea iam pridem ab externis gentibus clades illatas ipsumque [[Valerianus|Valerianum]] esse captum. Num eos fide prisca tutos fuisse?
 
Ambrosius enim, cum privatus paganis quibusdam familiariter uti soleret, causam ipsam mordicus tenuit defendit obtinuit. Itaque (id quod cladis instar exemplo fuit paganos auctoritatem mox amissuros esse) ara Victoriae numquam restituta est.
 
== Fontes ==
* Simmaco - Ambrogio. L’altare della vittoria. Ed. F. CANFORA cum conversione italiana, Panormi anno 1991.