60 094
recensiones
No edit summary |
No edit summary |
||
'''Idus''' (iduum, plurale tantum, fem.)<ref>In antiquis [[fasti]]s scribuntur EIDUS vel EID.</ref> in [[fasti]]s [[Roma Antiqua|Romanis]] erant dies mensis<ref>Vocabulum "mensis" ipsum e radice ductum est quae lunam designabat. Confer anglice Moon et Month, theodisce Mond et Monat, graece Μήν et Μήνη.</ref> feriatus cum plenilunio antiquitus congruens, mox tamen, postquam annus ad cursum solis aptatus est, non iam cum plenilunio congruens sed medio mense celebratus, ita ut ceteris quidem mensibus tertius decimus, mensibus vero Martio, Maio, Iulio, Octobri quintus decimus dies in mense esset.
In computatione Romana dies inter [[Nonae|nonas]] et idus positi retrorsus ab idibus numerabantur ita : pridie idus, ante diem III idus etc. usque ad ante diem VIII idus. Exempli gratia : dies 11 Septembris = ante diem III idus Septembres. De quo plura si vis
Secundum auctores antiquos hoc vocabulum e lingua [[Etrusci|Etrusca]] sumptum est : [[Marcus Terentius Varro|Varro]] enim adfirmat hunc diem [[Etrusci|Etruscos]] "itus", [[Sabini|Sabinos]] idus<ref>Vocabulum Sabinum fortasse corruptum est in manuscriptis : cur enim
Omnes idus [[Iuppiter|Iovi]] sacratae erant, cui ove (quae "ovis idulis" dicebatur) a [[Flamen|flamine diali]] sacrificabatur : itaque idus dies [[Fasti|nefasti]]<ref>'''N''' vel '''NP''' in fastis notabantur.</ref> erant.
|
recensiones