Quantum redactiones paginae "Idus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
In computatione Romana dies inter [[Nonae|nonas]] et idus positi retrorsus ab idibus numerabantur ita : pridie idus, ante diem III idus etc. usque ad ante diem VIII idus. Exempli gratia : dies 11 Septembris = ante diem III idus Septembres. De quo plura si vis scire vide : [[Index dierum calendarii Romani]]
 
Secundum auctores antiquos hoc vocabulum e lingua [[Etrusci|Etrusca]] sumptum est : [[Marcus Terentius Varro|Varro]] enim adfirmat hunc diem [[Etrusci|Etruscos]] "itus", [[Sabini|Sabinos]] idus<ref>Vocabulum Sabinum fortasse corruptum est in manuscriptis : cur enim Varro ita loquatur, si nomen idem apud Sabinos fuisset atque apusdapud Romanos.</ref> vocasse. [[Macrobius]] etiam addidit "iduare" verbum apud Tuscos dividere significasse ac diem ita nominatum quod mensem divideret in duas partes. Quod hodie scilicet nec probari nec refelli potest. Nonnulli eruditi moderni [[etymologia]]m indo-europaeam quaesiverunt, non tamen ita ut consensum peritorum assequerentur.
 
Omnes idus [[Iuppiter|Iovi]] sacratae erant, cui ove (quae "ovis idulis" dicebatur) a [[Flamen|flamine diali]] sacrificabatur : itaque idus dies [[Fasti|nefasti]]<ref>'''N''' vel '''NP''' in fastis notabantur.</ref> erant.