Quantum redactiones paginae "Idus" differant

12 octeti additi ,  12 years ago
Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
'''Idus''' (iduum, plurale tantum, fem.)<ref>In antiquis fastis scribuntur EIDUS vel EID.</ref> in [[fasti]]s [[Roma antiqua|Romanis]] erant dies mensis<ref>Vocabulum "mensis" ipsum e radice ductum est quae lunam designabat. Confer anglice Moon et Month, theodisce Mond et Monat, graece Μην et Μήνη.</ref> feriatus cum plenilunio antiquitus congruens, mox tamen, postquam annus ad cursum solis aptatus est, non iam cum plenilunio congruens sed medio mense celebratus, ita ut ceteris quidem mensibus tertius decimus, mensibus vero Martio, Maio, Iulio, Octobri quintus decimus dies in mense esset.
 
Secundum auctores antiquos hoc vocabulum e lingua [[Etrusci|Etrusca]] sumptum est : [[Marcus Terentius Varro|Varro]] enim adfirmat hunc diem [[Etrusci|Etruscos]] "itus", [[Sabini|Sabinos]] idus vocasse. [[Macrobius]] etiam addidit "iduare" verbum apud Tuscos dividere significasse ac diem ita nominatum quod mensem divideret in duas partes. Quod hodie scilicet nec probari nec refelli potest. Nonnulli eruditi moderni [[etymologia]]m indo-europaeam quaesiverunt, non tamen ita ut consensum peritorum assequerentur.