Quantum redactiones paginae "Idus" differant
Content deleted Content added
mNo edit summary |
No edit summary |
||
Linea 1:
'''Idus''' (Iduum, plurale tantum, fem.)<ref>In antiquis fastis scribuntur EIDUS vel EID.</ref> in [[fasti]]s [[Roma antiqua|Romanis]] erant dies mensis feriatus cum plenilunio antiquitus congruens, mox tamen, postquam annus ad cursum solis aptatus est, non iam cum plenilunio congruens sed medio mense celebratus, ita ut ceteris quidem mensibus tertius decimus, mensibus vero Martio, Maio, Iulio, Octobri quintus decimus dies in mense essent.
Secundum auctores antiquos hoc vocabulum e lingua Etrusca sumptum est : Varro enim adfirmat hunc diem Etruscos "Itus", Sabinos Idus vocasse. Macrobius etiam addidit "iduare" verbum apud Tuscos dividere significasse ac diem
Omnes idus [[Iuppiter|Iovi]] sacratae erant, cui ove (qui "ovis idulis" dicebatur) sacrificabatur : itaque Idus dies [[Fasti|nefasti]]<ref>'''N''' vel '''NP''' in fastis notabantur.</ref> erant.
|