Quantum redactiones paginae "Idus" differant

53 octeti additi ,  12 years ago
Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
Idus (Iduum, plurale tantum, fem.)<ref>In antiquis fastis scribuntur EIDUS vel EID.</ref> in [[fasti]]s [[Roma antiqua|Romanis]] erant dies mensis feriatus cum plenilunio antiquitus congruens, mox tamen, postquam annus ad cursum solis aptatus est, non iam cum plenilunio congruens sed medio mense celebratus, ita ut ceteris quidem mensibus tertius decimus, mensibus vero Martio, Maio, Iulio, Octobri quintus decimus dies in mense essent.
 
Omnes idus [[Iuppiter|Iovi]] sacratae erant, cui ove (qui "ovis idulis" dicebatur) sacrificabatur : itaque Idus dies [[Fasti|nefasti]]<ref>'''N''' vel '''NP''' in fastis notabantur.</ref> erant.
 
Idus Martiae celebres factae sunt, quod eo die anno [[44 a.C.n.]] dictator Caesar a [[Senatus Romanus|senatoribus]] coniuratis interfectus est.