Quantum redactiones paginae "Adamus Stegerwald" differant

 
==Cursus honorum==
Stegerwald ab anno [[1896]] sodalis Centri fuit. Anno [[1914]] [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum]] favebat et magistratum imperii frumenti rexit ad finem belli. Eodem tempore legatus nobilium [[Borussia]]e fuit. Annis [[1919]] - Novembrem [[1921]] administer Borussiae salutis publicae erat et ab Aprile 1921 usque ad mensem Novembrem etiam praeses ministrorum Borussiae erat. [[1929]] - [[1930]] administer imperii commeatus, annis 1930 - [[1932]] administer imperii laboris fuit. Annis [[1919]] - [[1933]] etiam legatus [[Dieta Imperii Germanici|Dietae imperiiImperii]] fuit. Quamquam contra Nazistas acriter certavit, tamen Martio 1933 cum eis egit et conditionibus quibusdam confirmatis [[23 Martii]] legem extraordinariam cum factione sua probavit. Annis dictaturae a re publica se recessit, sed pensione administri vitam agere potuit. Post [[Coniuratio 20 Iulii 1944|Coniurationem 20 Iulii 1944]] brevi tempore in carcerem iactus est. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] finito Stegerwald cum aliis factionem Christianam novam [[Bavaria]]e condidit: [[CSU]]. Sed iam Decembre anni [[1945]] morbo pulmonis mortuus est.
 
{{Praesides Ministrorum Borussiae}}
64 003

recensiones