Quantum redactiones paginae "Franciscus Blücher" differant

(Paginam instituit, scribens 'thumb|Franciscus Blücher anno 1950 '''Franciscus''' (Theod.: ''Franz'') '''Blücher''' (natus [[24...')
 
 
==Cursus honorum==
Neque temporibus [[Res Publica Vimariana|Rei publicae Vimarianae]] neque regno [[NSDAP|Nazistarum]] Blücher sodalis alicuius factionis fuit. Post [[Bellum Orbis Terrarum II]] Blücher cum aliis factionem liberalem condidit et [[18 Maii]] [[1946]] praeses FDP in zona Britannica Germaniae electus est. Annis 1946/1947 legatus senatus terrae et administer aerarii publici [[Rhenania Septentrionalis-Vestfalia|Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae]], anno 1948/1949 consilii oenonomicae Zonae Angloamericanae (Theod.:''Bizone'') erat, anno [[1948]] praeses vicarius et anno [[1949]] praeses factionis suae creatus est. Eodem anno et primo legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] electus est. [[Conradus Adenauer]] ([[CDU]]) cancellarius foederalis eum [[Administer Foederalis rerum Propositi Marshalliani|Administrum Foederalem rerum Propositi Marshalliani]]<ref>Propositum Marshallianum: Vide etiam [[Georgius Catlett Marshall]]</ref>, qui auxilia [[CFA]] Germaniae lata administraret, et vicarium cancellarium nominavit. Anno [[1953]] [[Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae]]<ref>Quamquam hoc administerium eodem nomine erat ut hoc, quod postea pecuniam civitatibus pauperibus Africae et Asiae distribuebat, non idem fuit.</ref> nominatus est, sed paene easdem res administravit ut antea. Annis [[1951]] - [[1953]] Germaniae legatus apud Auctoritatem Internationalem [[Rura]]e erat, anno [[1953]], cum [[Elizabeth II (regina Britanniarum)|Elizabeth II]] regina coronaretur, [[Londinium|Londinii]] Germaniam repraesentabat. Annis [[1955]] - [[1957]] praeses vicarius consilii ministrorum [[OECD]] fuit. [[23 Februarii]] [[1956]] cum aliis legatis factionem FDP reliquit, quod sodales eius in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regensiregendi cum CDU finiverant et nunc cum [[SPD]] terram regnabant, atque novam Factionem Liberam Popularem (FVP) condiderunt. FVP Martio anni 1957 se cum [[Factio Theodisca|Factione Theodisca]] (DP) consociavit. Eodem anno iterum - nunc factionis DP legatus Dietae Foederalis electus est. Quod autem [[CDU]] hoc electione maiorem partem legatorum Dietae Foederalis vicit, Blücher cum aliis administris DP/FVP consilium ministrorum reliquit. [[28 Februarii]] [[1958]] Dietam Foederalem reliquit et ad usque mortem legatus Auctoritatis Maioris Europaeae Carbonis et Chalybis fuit.
 
==Nexus externi==
64 003

recensiones