Quantum redactiones paginae "Aratus Solensis" differant

Summarium vacuum
'''Aratus Solensis''' (natus circa annum CCCX a. Chr. n.; mortuus anno CCXLV a. Chr. n.) [[poeta]] [[Graecia|graecus]] fuit.
 
Natus [[Soli|Solis]] [[Cilicia|Ciliciae]] familiaque nobili ortus studiis incubuit [[Athenae|Athenis]], in primis autem [[philosophia|philosophiae]] [[stoa|Stoicorum]] operam dedit. Philosophia autem temporibus antiquis physicam, id est rerum scientiam, quoque continuit. Diutius aput [[Antigonus|Antigonum Gonatam]] in [[Macedonia]] et apud [[Antiochus|Antiochum]] I in [[Syria]] vixit.
 
Operum Arateorum solum "phaenomenon", quae graece dicuntur, MCLIV versuum poema de rebus caelestibus traditum est; quod poema maxima ex parte [[Eudoxus|Eudoxum]] Cnidium atrologum sequitur. Aratus vero poema lima poetica emendans catasterismos, id est mutationes animantium in signa caelestia, addidit. Pars secunda operis de signis tempestatum disputat; quae pars graece "diosemeia" dicitur. Carmina Aratea notabiliora facta sunt propter siccitatem rei, quam Aratus astrologiam penitus ignorans aemulatione poetica commotusinstigatus vivificare nisus est.
 
Arati opus vero imitati sunt complures auctores Romani, qui veri aemuli auctoris graeci dici possunt. Versiones autem memoratu dignae [[Cicero|Marci Tulli Ciceronis]], [[Germanicus|Germanici]], [[Avienus|Avieni]] sunt. Cum autem Arati carmina difficiliora sint, temporibus iam antiquis ii, qui illa lexerant, in margine voluminum [[scholia|scholia]] addiderunt. Nominibus [[sidus|siderum]], quae nobis versionibus latinis tradita sunt, hodie quoque utimur; index siderum autem syntaxi mathematicae [[Claudius Ptolemaeus|Claudii Ptolemaei]] (saeculi II p. Chr. n.) subest et res gravis per saeculorum decursum in traditione arabica permansit.
 
==de libris==
34

recensiones