Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus" differant

m
bot mutat: en:Lucius Cornelius Scipio Asiaticus; mutationes minores
m (bot mutat: en:Lucius Cornelius Scipio Asiaticus; mutationes minores)
{{vicificanda}}
'''Lucius Scipio''' frater [[P. Cornelius Scipio Africanus|Africani]] infirmo erat corpore; tamen consul, legato fratre, contra [[Antiochus III|Antiochum III]], [[Persis|Persidis]] [[Syria|Syriaeque]]eque regem, missus est. Cum in [[Asia (provincia romana)|Asiam]] advenisset, ad duo ferme milia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus, cum paucis fugiens, in [[Lydia]]m concessit. Tam Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.
 
Postea Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Tunc [[Tiberius et Gaius Gracchus|Tiberius Gracchus]], licet Scipionis inimicus, dixit sibi quidem esse cum Scipione simultatem, nec se quidquam gratiae quaerendae causa facere; sed non passurum Lucium Scipionem in carcere atque in vinculis esse, jussitque eum dimitti. Gratiae ingentes a senatu actae sunt Tiberio Graccho, quod [[Res publica Romana|rempublicam]] privatis simultatibus potiorem habuisset. Missi deinde quaestores in domum Scipionis nullum pecuniae regiae vestigium repererunt. Lucio Scipioni collata est ab amicis propinquisque ea pecunia qua mulctatus fuerat; eam vero Scipio noluit accipere.
 
== Fontes ==
{{Viri Illustres}}
 
{{DEFAULTSORT:Cornelius Scipio Asiaticus, Lucius}}
 
[[Categoria:Consules]]
 
[[ca:Luci Corneli Escipió Asiàtic el Vell]]
[[de:Lucius Cornelius Scipio Asiaticus (Konsul 190 v. Chr.)]]
[[en:Lucius Cornelius Scipio Asiaticus]]
[[es:Lucio Cornelio Escipión Asiático]]
[[fr:Scipion l'Asiatique]]
85 644

recensiones