Quantum redactiones paginae "Hildesia" differant

36 octeti additi ,  10 years ago
Sectio de fundatione in partes duas (de fundatione civitatis et episcopati) divisa est.
(→‎Res gestae: better picture)
(Sectio de fundatione in partes duas (de fundatione civitatis et episcopati) divisa est.)
== Res gestae ==
 
=== Fundatio civitatis===
[[Fasciculus:Hildesheim Rosenstock.jpg|thumb|upright|left|Rosa millennaria ad ecclesiam cathedralem]]
Priusquam [[Francogallia|Francogalli]] [[Saxonia]]m expugnaverunt, vicus erat, ubi via [[Hellweg]] vado flumen Innerstam transgrediebatur et urbs Hildesia aetatis nostrae sita est. In nomine ''Hildesheim'' aut verbum Theodiscum antiquum ''hiltia'' pugnam significans aut patroni cuiusdam, cuius villa in illo vico erat, nomen ''Hild(w)in'', Latine ''pugnae amicus'', inest.
In Annalibus Hildesheimensibus civitas Hildesia ad Bennapolim, nomen antiquum alterum eius, anno sexto [[Tiberius|Tiberii]]{{dubsig}} imperatoris ([[577]]) fundata esse scripta est.<ref>''Annales Hildesheimenses in usum scholarum ex monumentis Germaniae historicis recusi.'' Contulit cum Codice Parisiensi Georgius Waitz. Hannoverae, impensis bibliopolii Hahniani 1878, in pagina 8.</ref> Nonnulli hanc sententiam, cum postea addita sit, dubiam esse arbitrantur.
 
=== Fundatio episcopati===
[[Ludovicus Pius]], [[imperator Romanus]] et Francorum rex, ''[[episcopatus|episcopatum]]'' Ostfaliam a [[Carolus Magnus|Carolo Magno]] patre suo anno [[800]] fundatum ex Aula Caesaris nunc Elze appellata anno [[815]] ad Hildesiam locum a Vikingis securiorem movit, Guntharum primum episcopum designans. Ubi rosa in nive florens sanctuarium [[Maria]]e Matris Dei circumclusisset et retinuisset, capellam aedificatam et Mariae consecratam esse legenda antiqua prodidit. Illa rosa nunc millenniaria nominata ad ecclesiam cathedralem Hildesheimensem etiamnum viget.
[[Fasciculus:Hildesheim Bernwardsmauer.jpg|thumb|upright|left|Murus Bernwardi ad aulam cathedralis]]
 
Primam ecclesiam cathedralem anno [[872]] construendam episcopus Altfridus curavit. Episcopus Bernwardus Sanctus cathedralem muro cingendam iubens arcem fecit. Aliam ecclesiam [[Archangelus|Archangelo]] Michaeli consecravit.
[[Fasciculus:St Michaels Church Hildesheim.jpg|thumb|upright|left|Ecclesia Michaelis Archangeli]]
 
=== [[Medium Aevum|Medio aevo]] ===
[[Fasciculus:St Michaels Church Hildesheim.jpg|thumb|upright|left|Ecclesia Michaelis Archangeli]]
Iuxta arcem cathedralis ''oppidum vetus'' (theodisce Altstadt) efflorescebat. Post centum annos apud eum duo vici novi exorti sunt: ''oppidum aggeris'' (Dammstadt) anno [[1196]] fundatum et ''oppidum novum'' anno [[1221]] primo commemoratum. Horribile scriptu, vicini Hildesheimenses anno [[1332]], in nocte Natalis Christi, incolas oppidi aggeris in ecclesia missam sanctam celebrantes trucidaverunt. Etiam oppidum novum et oppidum vetus diu discordabant.
 
69

recensiones