Quantum redactiones paginae "Avienus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Postumius Rufius Festus Avienus''' ''poeta'' ''romanus'' [[saeculum|saeculi]] quarti p. Chr. n. fuit ([[floruit]] circa annum CCCLX p. Chr. n.coaequalis imperatoris [[Iulianus Apostata|Iuliani Apostatae]], cf. infra Fiedler, S. IX, Zehnacker). Vitam eius ample describit Soubiran (v. infra) in parte editionis carminum Arateorum, quae dicitur "introduction" (p. 7sqq.); quo loco testimonia vitae (e. g. inscriptio Africae septemtrionalis [[Bulla Regia|Bullae Regiae]]) disseruntur. Fortasse Avienus paene culmen cursus honorum adeptus est (cf. Soubiran, p. 15sqq.).
De nomine vero Avieni "adhuc sub iudice adhuc lis est" (utrum Avienus an Avienius appellatus sit, incertum est; sed cf. symbolam viri docti Cameron infra). Interdiu false habitus est pro fabularum poeta [[Avianus|Aviano]].
Avieni opera nobis tradita sunt carmina Aratea, descriptio orbis terrae secundum verba [[Dionysius Periegetes|Dionysi Periegetae]], ora maritima. Sed et innotuit nobis fragmentum de cometis in commentariis Servii ad Vergilium traditum. Textuum traditio autem funesta paene dici potest, cum nonnisi editio princeps anni MCCCCLXXXVIII, quam duo tantum codices praecedunt partem magnam vel totum opus continentes (Soubiran, p. 75sqq.); quibusdam locis textus emendari potest secundum codices carminum Arateorum [[Germanicus|Germanici Caesaris]].
Avienus ipse nequaquam christianis annumerari potest, sed morem maiorum secutus est. In carminibus suis Arateis philosophorum theologorumque opiniones commiscuit (quod nos hodie [[syncretismsu|syncretismum]] dicere solemus): unus deus (quam opinionem religiosam [[henotheismus|henotheismum]] vocant) quasi numen rerum naturam penetrans dirigit atque gubernat variis sub speciebus, ut ita dicam. Gnosis vero praecellens elementum est poematum eius, quod Weber (v. infra) disserere conata est.
 
== libride libris ==
 
Indicemcf. indicem extensum (in primis in carmina Aratea, sed et in alios textus astrologicos) vide apud Fiedler, p. XIX sqq.
 
=== textusde versionesquetextibus versionibusque ===
 
* A. Berthelot: ''Ora maritima''. Paris 1934. (textus praeferendus)
Linea 19:
* P. van de Woestijne: ''Descriptio orbis terrae''. Brugge 1961. (textus praeferendus)
 
=== commentariide symbolaequecommentariis symbolisque ===
 
* F. Bellandi, E. Berti und M. Ciappi: ''"Iustissima Virgo": Il mito della Vergine in Germanico e in Avieno (saggio di commento a Germanico Arati Phaen''. 96 - 139 e Avieno Arati Phaen. 273 - 352), Pisa 2001
Linea 32:
* H. Zehnacker: ''D'Aratos à Aviénus: Astronomie et idéologie''. ICS 44 (1989), S. 317-329
 
== Videde etiamnexibus nexusexternis externosac et internosinternis ==
 
* [http://www.gltc.leidenuniv.nl/index.php3?m=57&c=122 librorum index ad [[Aratus|Aratum]] Solensem versionesque latinas Arateorum]