Quantum redactiones paginae "Muta bilabialis surda" differant
Content deleted Content added
(eadem)
|
Emendatio ex 18:01, 10 Ianuarii 2010
Muta bilabialis surda est consonans, cuius symbolum IPA est p minuscula. Itaque [p] littera simplici ea mutarum bilabialium surdarum species signatur, quae in linguis mundi usitatissima est, cum aliae rariores videlicet species signis diacriticis additis notentur. Consonantes huius generis sunt
- modo articulandi mutae, quia impetus aëris omnino impeditur in meatu vocali;
- loco articulandi bilabiales, quia ambo labia phono articulando operantur;
- phonatione surdae, quia impetus aëris chordis vocalibus non vibrantibus meat.