Quantum redactiones paginae "Pales" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Roman-calendar.png|thumb|300px|[[Fasti]] [[Antium|Antiates]] Maiores : die 21 Aprilis legitur PARIL(ia), nonis vero Quinctilibus PALIBVS II.]]
 
'''Pales''' (''Palis,f.)'' apud [[Roma Antiqua|antiquos Romanos]] erat dea<ref>Sic [[Florus]], [[Vergilius]], [[Tibullus]] et [[Ovidius]]. Sed apud alios auctores deus esse videtur. Pluralis numerus etiam invenitur (duo Pales ? deus et dea ? vel duae deae, quarum alteri boves, alteri oves curae erant, ut volebat [[Georgius Dumézil]] ?).</ref> pascuorum et pastoriciae artis. Itaque [[Vergilius]] poeta eam bis<ref>III,1 et 294.</ref> invocat in tertio libro [[Georgica|Georgicon]], cum de armentis boum et equorum vel de gregibus caprarum et ovium agitur. Feriae huius deae, [[Parilia]]<ref>Sic vulgo : nam Palilia dissimilatione primae '''L''' facta sunt Parilia. Ut medidies > meridies. Vel etiam similius *caelul(e)us > caerul(e)us.</ref> vel Palilia nomine, die [[21 Aprilis]] celebrabantur, qui dies etiam dies natalis urbis Romae habebatur. Unde argumentum duxerunt eruditi homines qui [[Palatium|Palatini montis]] nomen a dea Pale dictum volunt. In hoc colle enim "Roma quadrata" vel "Roma [[Romulus|Romulea]]" a pastoribus condita erat. [[Nonae]] [[Iulius|Iuliae]] ([[7 Iulii]]) quoque in honorem eiusdem deae, necnon alteri eiusdem nominis, feriatae fuisse videntur : nam in [[Fasti|Fastis]] [[Antium|Antiatibus]] sub hoc die rubricatis litteris legitur : "PALIBVS II"<ref>Pluralis numerus in codicibus manuscriptis quoque [[Marcus Terentius Varro|Varro]]nis legitur, libro secundo [[De re rustica (Varro)|de Re Rustica]] V,1. Haec lectio, ante Fastos Antiates inventos saepius correcta, nunc vulgo accipitur ab editoribus.</ref>.