Quantum redactiones paginae "Pales" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Pales''' (''Palis,f.)'' apud [[Roma Antiqua|antiquos Romanos]] erat dea<ref>Sic [[Vergilius]], [[Tibullus]] et [[Ovidius]]. Sed apud alium auctorem deus esse videtur. Pluralis numerus etiam invenitur (duo Pales ? deus et dea ?).</ref> pascuorum et pastoriciae artis. Itaque [[Vergilius]] poeta eam bis<ref>III,1 et 294.</ref> invocat in tertio libro [[Georgica|Georgicon]], cum de armentis boum et equorum vel de gregibus caprarum et ovium agitur. Feriae huius deae, [[Parilia]]<ref>Sic vulgo : nam Palilia dissimilatione primae '''L''' facta sunt Parilia. Ut medidies > meridies.</ref> nomine, die [[21 Aprilis]] celebrabantur, qui dies etiam dies natalis urbis Romae habebatur. Unde argumentum duxerunt eruditi homines qui [[Palatium|Palatini montis]] nomen a dea Pale dictum volunt. In hoc colle enim "Roma quadrata" vel "Roma [[Romulus|Romulea]]" a pastoribus condita erat.
 
Rure signa lignea Palis fiebant, quae lacrelacte aspergebantur placandae deae causa<ref>[[Tibullus]] I,1,36 et II,5,28.</ref>. Templum quoque deae dedicatum est post bellum adversus [[Messapii|Sallentinos]]<ref>[[Florus]], I,20.</ref> ([[267 a.C.n.]]), pretium victoriae : de quo plura nescimus.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>