Quantum redactiones paginae "Pales" differant

Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: ca, cs, de, en, es, et, it, lt, mk, nl, pl, pt, ru, sv mutat: fr
No edit summary
Linea 1:
'''Pales''' apud [[Roma Antiqua|antiquos Romanos]] erat dea<ref>Sic [[Vergilius]] et [[Ovidius]]. Sed apud alium auctorem deus esse videtur. Pluralis numerus etiam invenitur (duo Pales ? deus et dea ?).</ref> pascuorum et pastoriciae artis. Itaque [[Vergilius]] poeta eam bis invocat in tertio libro [[Georgica|Georgicon]], cum de armentis boum et equorum vel de gregibus caprarum et ovium agitur. Feriae huius deae, [[Parilia]]<ref>Sic vulgo : nam Palilia dissimilatione primae '''L''' facta sunt Parilia. Ut medidies > meridies.</ref> nomine, die [[21 Aprilis]] celebrabantur, qui dies etiam dies natalis urbis Romae habebatur. Unde argumentum duxerunt eruditi homines qui [[Palatium|Palatini montis]] nomen a dea Pale ducere volunt. In hoc colle enim "Roma quadrata" vel "Roma [[Romulus|RomuliRomulea]]" a pastoribus condita erat.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>