Quantum redactiones paginae "Ricardus III (rex Angliae)" differant
Content deleted Content added
m bot mutat: bs:Rikard III, kralj Engleske |
m celerissimo--->celerrimo &c. |
||
Linea 1:
'''Ricardus III''' ([[2 Octobris]] [[1452]]
==
[[Fasciculus:King_Richard_III.jpg|thumb
Ricardus [[2 Octobris]] [[1452]]
Statim fere conflictiones novae sunt ortae, illo tempore inter fratres Georgium Clarentiae ducem atque Ricardum Glocestriae ducem. Georgius maritus Isabellae Neville, filiae Varvici comitis, habuit postulationem dimidiarum possessionium amplarum familiae Neville a rege autem confiscatarum. Quod annexum Eduardum, maritum filiae natu minoris Varvici comitis, Annae, [[Henricus VI (rex Anglicus)|Henrici VI]] filium, necaverat, possessiones totas postulavit. Eo autem loco Ricardus tunc undeviginti annos natus conflictionum orientium causa fuit, quia voluit Annam in matrimonium ducere. Georgius non potuit admodum opprimere Ricardi postulationes, subiectam tributis ab [[Eduardus IV (rex Anglicus)|Eduardo IV]] et politicis officiis et possessionibus familiae Neville autem fecit approbationem suam nuptiarum eorum. Ricardo tandem permissus est Annam in matrimonium ducere, sed possessionibus parvis et officiis minoribus modestis affectus est. At illis officiis Ricardus potuit fundamentum potentiae stabile in Anglia septentrionali adipisci. Ante omnia Eboraci oppidi incolis antea Lancastriae domui faventibus gratior factus est. Praeterea omnes fontes indicant matrimonium suum cum Anna Neville fuisse concentionis plenum. Ricardo Anna peperit filium, Eduardum de Mediolanio ([[1473]] - [[9 Aprilis]] [[1484]]), qui Cambriae princeps factus brevi tempore post mortuus est. Anna etiam mortem obiit ante Ricardum.
Georgius interea minus minusque favebatur ab [[Eduardus IV (rex Anglicus)|Eduardo IV]] fratre. Mortua [[1476]] uxore Isabella conatus est in matrimonium ducere Mariam, Burgundiae heredem, quod autem vetitum est ab Eduardo. Cum paulo post multa iudicia oppressisset, Eduardi iussu coeptus est iudicium proditionis magnae causa contra Georgium. [[18 Februarii]] [[1478]] enuntiatus Georgius mortuus. Ad historiam fabularem Georgius potuit, beneficio fratris ultimo, mortis modum eligere: Georgius Plantagenet, Clarentiae dux, aquis submersus est dolii vini nomine Malmsey pleni.
== Pueri in Turri ==
Die [[9 Aprilis]] [[1483]] [[Eduardus IV (rex Anglicus)|Eduardus IV]] inopinate morbo unam modo hebdomadem passo mortuus est. Regni heres erat filius eius natu maximus, [[Eduardus V (rex Anglicus)|Eduardus V]] rex serior duodecim annos tunc natus; illius et Ricardi novem annos nati, Eboraci ducis, tutorem reddidit fratrem Ricardum [[Eduardus IV (rex Anglicus)|Eduardus IV]]. Una cum Coronae Consilio Ricardus regeret Angliam throni herede adolescente.
Coronae Consilium autem constabat e factionibus paucis inter se iurgantibus, quarum alter erat factio Ricardi et eius assectatorum, alter factio viduae regis Elisabethae Woodville. [[Aprilis|Aprili]] mense [[1483]] anni conflictiones sunt ortae magnae, cum uterque factio Coronae Consilii confoederatos quam plurimos adipisci, potiri et auctoritatis apud throni heredem adolescentem et aerarii atque classis conaretur. [[Aprilis]] mensis fine Elisabetha Woodville potita erat aerarii classisque, cum Ricardus et Dominum [[cancellarius|Cancellarium]] Hastings divitem exercitumque magnum habentem et Henricum Stafford, Buccinghaniae ducem, quorum uterque interfuerat Consilio Coronae, confoederatos suos reddere potuerat. [[Eduardus V (rex Anglicus)|Eduardus]] adolescens agemate cum magno versatus est Lactodori prope Nottingamiam oppidum siti. Ibi Ricardus [[30 Aprilis]] [[1483]] cum eo congressus est. Nepotem certiorem fecit illius matrem aperte neglexisse testamentum [[Eduardus IV (rex Anglicus)|Eduardi IV]] et temptare se, Ricardum, protectorem factum impedire. Deinde Eduardus, aut Ricardi aut sua sponte, in Ricardi tutelam venit. Ministri eius pristini captivi facti sunt. Elisabetha Woodville Londinii cum sua factione versans eo facto audito timore magno commota se contulit una cum infantibus Vestmonasterium mansionem ibi implorans. Frater eius cum classe Angliam reliquit. Reliquiae autem Coronae Consilii approbaverunt factum Ricardi annuntiantis se venturum esse Londinii cum nepote ad eius coronationem. Ibi [[4 Maii]] pervenerunt.
Line 18 ⟶ 20:
Eboraci [[8 Septembris]] Ricardi III filius Eduardus de Mediolanio factus est Cambriae princeps. Itaque titulatus erat modo, quo traditione throni successores etiam hodie titulantur. Domino Iacobo Tyrell, Ricardi III ministro, iussum illis diebus est regis insignia e Londinii Turri Eboracum ferre. Id mandatum semper coniunctum censetur cum vanescentibus Eduardo adolescente Ricardoque eius fratre. Fortasse Ricardus III iusserat Domino Tyrell nepotes necare. Sors eorum tandem numquam poterat patefieri finaliter. Aestate seriore [[1483]] anni tantum evanuerunt. Verosimiliter necati sunt, sed etiam id factum, quamquam infantium corpora postea inventa sunt in Turri, tamen non probabatur.
==
Ricardus III rex statim coepit cognitoribus factionis Elisabethae Woodville officia superiora habentibus potentiam eripere. [[October|Octobre]] mense [[1483]] anni confoederatum pristinum, Henricum Stafford, Buccinghaniae ducem, declaravit proditorem. Buccinghaniae dux collocutus erat cum [[Henricus VII (rex Anglicus)|Henrico Tudore]], herede ultimo Lancastriae domus et Henrico VII Angliae rege seriore, et illi commendavit Angliae invasionem. [[1 Novembris]] dux carnificatus est Buccinghaniae. Domus autem Eboracensis minime diu eum supervixit. Principio [[Aprilis]] mensis [[1484]] anni Eduardus heres throni mortem obiit, [[16 Martii]] [[1485]] Anna regina.
Die [[7 Augusti]] [[1485]], [[Henricus VII (rex Anglicus)|Henricus Tudor]] tandem
Ab
{| border=2 align="center"
Line 32 ⟶ 34:
|-
|}
{{Link FA|he}}
{{Link FA|sv}}
[[Categoria:Reges Reginaeque Britanniae]]▼
[[Categoria:Nati 1452]]
[[Categoria:Mortui 1485]]
▲[[Categoria:Reges Reginaeque Britanniae]]
[[af:Richard III van Engeland]]
|