Quantum redactiones paginae "Demosthenes" differant

Content deleted Content added
m Automaton: lemma bs:Demosten est excellentia
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot addit: pnb:ڈیموستھین; mutationes minores
Linea 1:
[[Fasciculus:Demosthenes orator Louvre.jpg|thumb|upright|Demosthenes]]
 
'''Demosthenes''' (Graece: ''Δημοσθένης'', natus [[384 a.C.n.]], mortuus [[322 a.C.n.]]) fuit [[orator]] qui [[rex|regem]] [[Macedonia]]e infensissimum esse Graecorum hostem insigniter proclamavit. Demosthenes ad summam eloquentiam pervenerat pertinacissimo labore. Cum balbus esset, et voce exilis, et lateribus parum validus, haec omnia naturae impedimenta superavit diligentia atque industria. Coniectis in [[os]] calculis, magna voce versus multos pronuntiabat inambulans, et ardua loca celeri gradu scandens. Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidebant, consuescebat non expavescere fremitus concitatae multitudinis. In cella subterranea, tres [[mensis|menses]] egit, media parte capitis abrasa, ut prodire in publicum sine verecundia non posset posset : ibi inclusus continuam dabat operam voci et gestui. His exercitationibus perfecit ut nemo melius et planius eo loqueretur.
 
== Demosthenes hortatur Athenienses ad bellum gerendum contra Philippum ==
Linea 8:
== Clades Atheniensium apud Chaeroneam ==
 
Continuo, excusso torpore, Athenienses societatem cum [[Thebae|Thebanis]] et quibusdam aliis civitatibus ineunt, et exercitum adversus Philippum educunt. Athenienses sociique numero militum Macedonibus praestabant, sed Macedones virtute bellis indurata illis superiores erant. Itaque ingenti clade apud [[Chaeronea]]m Graeci affecti sunt. Non tamen pristinae gloriae immemores ceciderunt ceciderunt : nam loca, quad defendenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Philippus victoriam, ut barbarus, convivio celebravit celebravit ; neque ipsum puduit epulis accumbere in campo proelii dispositis. Narratur etiam vino ebrius per media hostium cadavera incessisse, gaudio exsultans et iocos cantusque proferens. Quo visu commotus unus e captivis Atheniensibus eum alloquens alloquens : "Rex", inquit, "[[fortuna]] tibi dedit [[Agamemnon]]is partes, tu [[Thersites|Thersitae]] personam agis." Victor erubuit, et sui compos, Atheniensibus captivos gratis remisit, et corpora mortuorum sepelienda reddidit. Clades Chaeronensis Macedoniae iugum Graeciae imposuit.
 
== De Demosthenis exitu ==
Philippo interfecto, successit filius [[Alexander Magnus]], cui Magni cognonem datum est propter rerum gestarum gloriam. Alexander maxima celeritate in [[Graecia]]m properat, Thebas funditus evertit, excepta una [[Pindar]]i poetae domo, Atheniensibus veniam concedit, et Graeciam [[Antipater|Antipatro]] uni ex amicis regendam committit. Sed postquam, [[Asia]] subacta, terrarum orbem victoriis et fama sui nominis implevit, obiit Alexander ille Magnus. Audita Alexandri morte, bellum redintegrant, concitante Demosthene, Graeciae civitates adversus [[Antipater|Antipatrum]] coniuratae. Antipater autem ex urbe Lamia, in qua obsidebatur, erupit incolumis, et Macedoniam petiit ; tum Graecorum copiae dilapsae sunt. Demosthenes, ratus Athenis nullum sibi iam tutum fore domicilium, confugit in insulam [[Calauria]]m, ubi adventu satellitum Antipatri perturbatus, in templo [[Neptunus|Neptuni]] asylum quaesivit. Militibus delubrum ingressis, nobilis exsul venenum hausit in stylo inclusum, et, capite obvelato, ante Dei simulacrum cecidit. Hic fuit exitus summi oratoris, et viri patriae amantissimi: una cum Demosthene periit ipsa Graeciae libertas. Haud multo post Phocio, multitudinis odio damnatus capite, annum octogesimum agens, ad mortem ductus fuit. Iamiam moriturus, ad filium qui aderat conversus conversus : "Ego", inquit, "tibi fili, praecipio ne quid Atheniensibus male velis ob huius rei memoriam."
 
== Fontes ==
 
== Nexus externi ==
* ''Orationes Philippicae Duodecim'',([[Lingua Graeca|Graece]]) [http://books.google.com/books?id=izMBAAAAMAAJ&dq=intitle:demosthenis+intitle:orationes&as_brr=1 liber apud books.google.com]
* ''Demosthenis orationes'', ([[Lingua Graeca|Graece]]) [http://books.google.com/books?id=_hYpnB2Xl0MC&dq=intitle:demosthenis+intitle:orationes&as_brr=1 liber apud books.google.com]
* ''Demosthenis Philippicae orationes v, ex recens. I. Bekkeri, ed. I.T. Vœmel'', ([[Lingua Graeca|Graece]]) [http://books.google.com/books?id=oeKighFqzvsC&dq=intitle:demosthenis+intitle:orationes&as_brr=1 liber apud books.google.com]
* ''Demosthenis Selectæ orationes: ad codices mss. recensuit, textum, scholiasten, et versionem ...1826'' ([[Lingua Graeca|Graece]]) [http://books.google.com/books?id=tX5xR3MwyiIC&dq=intitle:demosthenis+intitle:orationes&as_brr=1 liber apud books.google.com]
* ''Opera Demosthenis in [[Perseus (pagina in interrete)|Perseo Interretale]]'', (Graece et Anglice), [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text.jsp?doc=Perseus:text:1999.01.0067]
{{Link FA|en}}
{{Link FA|es}}
 
[[Categoria:Oratores]]
Line 30 ⟶ 28:
[[Categoria:Nati 384 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui 322 a.C.n.]]
 
{{Link FA|bs}}
{{Link FA|en}}
{{Link FA|es}}
 
[[ar:ديموستيني]]
[[bg:Демостен]]
[[bs:Demosten]] {{Link FA|bs}}
[[ca:Demòstenes de Peània]]
[[cs:Démosthenés]]
Line 60 ⟶ 62:
[[no:Demosthenes (taler)]]
[[pl:Demostenes (mówca grecki)]]
[[pnb:ڈیموستھین]]
[[pt:Demóstenes]]
[[ro:Demostene]]