Quantum redactiones paginae "Cursus publicus" differant

Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot addit: xal:Ула; mutationes minores
Linea 1:
[[ImagoFasciculus:USMailbox1909.jpg|thumb|Mulier litteras cursui publico mandat.]]
'''Cursu publico''' litterae et merces parvae et dona parva mittuntur per orbem terrarum. Quo officio cum aut ex re publica aut lucri faciendi causa fungi possimus, tamen inde a medio saeculo 19., qui res publicas gubernant, quominus cursus publicus a privatis libere geratur, ita impedire solent, ut magistratibus eum potius vindicent, qui aliqua pecunia collecta [[nota postalica|notisque postalicis]] agglutinatis curent, ut omnia recte circumferantur.
Nostris diebus per cursum publicum multis in civitatibus non litterae solum mittuntur, sed pecuniae etiam conservantur et solvuntur nec non etiam res [[telephonum|telephonicae]] administrantur.
== De cursu publico populi Romani ==
Imperii Romani temporibus cursu publico [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Augusti Caesaris]] auspiciis instituto epistulae et homines ex re publica raedis celerrimis huc illuc vehebantur. Stationes autem, ubi nuntii cursus publici se reficere et equos mutare solebant, ''pausatae'' appellabantur, a quo verbo linguis vulgaribus illa ''postae'' vox orta est.
 
Linea 48:
[[tr:Mektup]]
[[uk:Пошта]]
[[xal:Ула]]
[[yi:פאסט]]
[[zh:郵件]]