Aperire sectionem principem

Sotion (scriptor de re rustica)

(Redirectum de Sotion)

Sotion fuit scriptor de re rustica, Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis, et in Fragmentis Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servatis nonnulla excerpta ex opere Sotionis dempta.

Index fragmentorumRecensere

  • Fragmenta Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servata[1]
  • Geoponica 1.13: de diebus sine luna (pars capituli).
  • Geoponica 2.19: quid facere et quid non, ut semina fertilia evadant.
  • Geoponica 2.29: ne formicae frumentarios acervos contingant.
  • Geoponica 2.42: de herba leone sive orobanche.
  • Geoponica 5.9, 10: de plantatione vitis (pars capitulorum).
  • Geoponica 5.16: quod conferat non unius speciei vitem, sed diversa genera separatim plantare
  • Geoponica 5.19: de modo culturae terrarum.
  • Geoponica 5.28: de pampinatione.
  • Geoponica 5.38: de lacrimantibus vitibus.
  • Geoponica 6.17: quomodo dignoscamus an mustum aquam habeat.
  • Geoponica 7.6: de vini transfusione (pars capituli).
  • Geoponica 7.15: indicatio et praenotiones vinorum acescentium et durabilium.
  • Geoponica 7.25: ut vinum florem non habeat.
  • Geoponica 7.35: quomodo citra uvam vinum fiat.
  • Geoponica 9.9: de adultarum olearum cura.
  • Geoponica 9.27: olei Istrico similis faciendi ratio.
  • Geoponica 10.10: de servandis et reponendis citriis.
  • Geoponica 10.87: ne arbores fructum abiiciant.
  • Geoponica 12.15: de betis et quomodo magnae fieri possint.
  • Geoponica 12.29: de porris.
  • Geoponica 13.6: de fele.
  • Geoponica 14.4: ut feles columbas non infestet.
  • Geoponica 17.7: de oestro qui μύωψ appellatur.

NotaeRecensere

  1. E. Oder, K. Hoppe, Corpus hippiatricorum Graecorum vol. 2 (Lipsiae, 1927) vol. 2 pp. 330-336.

BibliographiaRecensere

  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) p. xix


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.