Sophia Basilii filia Kowalewska[1] (Russice Софья Васильевна Ковалевская, tr. Sof'ja Vasil'evna Kovalevskaja, nata Korwin-Krukowska[1], Russice Корвин-Круковская, tr. Korvin-Krukovskaja, die 15 Ianuarii 1850, mortua 10 Februarii 1891) fuit erudita, quae se ad mathematicam applicavit, atque scriptrix Russica, socia correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae ab anno 1889.

Wikidata Sophia Kowalewska
Res apud Vicidata repertae:
Sophia Kowalewska: imago
Sophia Kowalewska: imago
Sophia Kowalewska: subscriptio
Sophia Kowalewska: subscriptio
Nativitas: 3 Ianuarii 1850; Moscua
Obitus: 10 Februarii 1891; Hedvig Eleonora parish
Patria: Imperium Russicum, Suecia
Nomen nativum: Софья Васильевна Корвин-Круковская

Familia

Genitores: Vasily Vasilyevich Korvin-Krukovsky; Yelizaveta Korvin-Krukovskaya
Coniunx: Vladimir Kovalevsky
Proles: Sofia Kovalevskaya
Familia: House of Kovalevsky

Memoria

Sepultura: Norra begravningsplatsen

Biographia recensere

Sophia Korwin-Krukowska, quae mane ingenium ad mathematicam monstravit, initio domi, et ab anno 1866 Petropoli (ubi lectiones privatae mathematicae visitabat, quia illo tempore mulieribus in Imperio Russico in universitatibus studere non licebat) educabatur. Anno 1868 facta est uxor palaeonthologi Vladimiri Kowalewski, eocum peregre venit. Ibi Sophia Kowalewska anno 1869 Heidelbergae, et annis 18701874 Berolini (ubi eius magister fuit Carolus Weierstraß) mathematicae studebat. Anno 1874 gradum philosophiae doctoris ab Universitate Heidelbergensi recepit. Anno 1874 in Russiam rediit, ubi se ad opera litteraria applicavit, et anno 1881 denuo peregre venit. Ab anno 1884 fuit professorix cathedrae mathematicae Universitatis Holmiensis. Anno 1889 facta est prima mulier, socia Academiae Scientiarum Petropolitanae electa.

Fons recensere

Nota recensere

  1. 1.0 1.1 Et Sophia, et maritus eius fuere e gentibus nobilibus originis Polonicae[1][2].

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sophiam Kowalewskam spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon