Simurgus[1] (Persice سیمرغ) est avis fabulosa Persica, interdum rex avium nominata, interdum bonae spei omen, interdum et regni mortuorum custos. In Avesta Saëna avis in insula oceanica sedet sub arbore, quae semina omnium plantarum fert; Saena alis ventum suscitat, qui semina per orbem terrarum dispergat. Senmurgus vel Simurgus nomen de Saena derivatum est; in signis Sassanidarum Simurgus figuratus erat. Liber regum Firdusii Simurgi nidum in Ariobarzane monte fuisse dicit; Simurgus Zalem heroem, Rustami patrem, in hoc nido aluit.

Simurgus in platea tempore Sassanidarum facta

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  • De Simurgo in Encyclopaedia Iranica (Anglice)