Vide etiam paginam discretivam: Lemnius

Wikidata Simon Lemnius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1511; Vallis Monasterii
Obitus: 24 Novembris 1550; Curia Raetorum
Patria: Helvetia

Simon Lemnius (natus scilicet Simon Lemm-Margadant, Latine interdum Lemnius Emporicus, Mercatorius, Pisaeus, Lemchen etc., circa annum 1511 natus in Valli Monasterii et 24 Novembris anni 1550 mortuus in Curia Raetorum) humanista Helveticus et poeta Latinus fuit.

In Ingolstadio litteras studebat, postea in Leucorea, ubi Melanchthoni et Georgio Sabino familiaris erat. Bononiam peregrinatus poeta laureatus et socius Accademia Ermatena factus est. Domi a peste mortuus est.

Epirammatum Lemnii liber anno 1538 editus contra Lutherum quoddam habens responsum eius provocavit; contra Lutherum etiam Monachopornomachiam Lemnius scripsit. Lessing discidium eorum memoravit in Salvatione Lemnii in epistolis octo.

Dionsysium Periegetam necnon utrumque Homeri carmen et Batrachomyomachiam[1] Latine vertit. Poema epicum Rhaeteis de bello Suebico multaque alia carmina composuit.

Opera recensere

  • Dionysius Lybicus poeta, de situ habitabilis orbis, Venetiae 1543 (Dionysii Periegetae versio Latina)
  • Odyssee, Basileae 1549 (Homeri versio Latina)
  • Ilias, Basileae 1539 (Homeri versio Latina)
  • Epigrammatum libri duo, Vittenbergiae 1538
  • Amorum libri IV, Basileae 1542
  • Monachopornomachia

Editio nova recensere

  • Simon Lemnius. Amorum libri IV. Liebeselegien in vier Büchern / Hrsg. Lothar Mundt. Bern: Peter Lang, 1988. ISBN 3-261-03848-9 (cum versione Germanica)

Notae recensere

  1. Batrachomyomachia, Homeri poema ... A Leonharto Lycio editum ..., accesserunt Philippi Melanchthonis... et Symonis Lemnii conversio versibus heroicis, Lipsiae, s. a. (p.73 apud Google Books)

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Teuchos • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie