Sergius Esenin
Obitus: 28 Decembris 1925; Angleterre Hotel
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Officium
Familia
Proles: Tatyana Yesenina, Alexander Esenin-Volpin, Konstantin Yesenin
Memoria
Sergius Alexandri filius Esenin (Russice Сергей Александрович Есенин, tr. Sergej Aleksandrovič Esenin; natus in pago Konstantinovo gubernii Resaniensis Imperii Russici die 21 Septembris [3 Octobris] 1895, mortuus Leninopoli die 28 Decembris 1925) fuit clarus poeta Russicus et Sovieticus.
Vita et operaRecensere
Sergius Esenin, e familia rustica gubernii Resaniensis oriundus, anno 1912 studia sua scholica in gubernio suo natali complevit, postquam Moscuam venit, et anno 1915 Petropolim migravit. Anno 1914 versus suos primo in lucem edidit. Poeta iuvenis innotuit cantionibus lyricis Russiae rusticae (nam multi versus eius nunc in usu cantionum sunt). Ab anno 1919 ad 1923 fuit socius gregis 'imaginistarum' (scriptorum, qui creationem imaginis ut destinationem creaturae aestimabantur). In certis operibus suis Russiam Sovieticam intelligere tentabat, cum se ipsum cantorem Russiae priscae rusticae aestimabat. Turba spiritus poetae in nonnullis versibus eius videntur. Cum abiecto animo esset, mortem sibi conscivit.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Esenin spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |