Serenus Sammonicus minor
Vide etiam paginam discretivam: Serenus.
Serenus Sammonicus, si Historiae Augustae credimus, fuit filius illius Sereni Sammonici qui aulam Septimii Severi imperatoris frequentaverat et necatus erat, iussu Caracallae, anno fere 212 paullo post Getam mortuum. Hunc filium Alexandri Severi et Gordiani I familiarem fuisse legimus; hunc morientem "omnes libros ... patris sui, qui censebantur ad sexaginta et duo milia, Gordiano minori" relinquisse.[1]Haec autem historicus nostrae fere aetatis Ronaldus Syme mythistoriam esse suadet.
Notae
recensere- ↑ Historia Augusta "Caracallus" 4.4; "Alexander Severus" 30.2; "Gordiani tres" 18.2.
Bibliographia
recensere- G. W. Bowersock, Greek Sophists in the Roman Empire (1969) pp. 102, 107
- Peter L. Schmidt, "Serenus (3)" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der https://www.wikidata.org/wiki/Q110117 Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)
- Ronald Syme, Ammianus and the Historia Augusta (Oxonii, 1968)
- Ronald Syme, Emperors and Biography: Studies in the Historia Augusta (Oxonii, 1971) p. 184.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.