Aperire sectionem principem
Numerus officialis periodici Associationis Esperanticae Germanicae ex anno 1905: eius caput Kirf quattuor annos fuit

Sebastianus Kirf (germane: Sebastian), natus 1 Iunii 1977 Biliveldae paedagogiam socialem docens Germanus fautor rerum Esperanticarum entheus est. Insuper Associationi Esperanticae Germanicae annis inter 2013 et 2017 praefuit.

VitaRecensere

Anno 2002-a factus est esperantista cursu interretiali absoluto, ut iam anno sequenti instrueret Linguam internationalem, primo ad fines hebdomadarum, postea ad Polytechnicum Institutum Emdense. Emdae studiis quoque imbutus est.

Anno 2004-o menses duos et dimidium in Brasiliensi Latifundio Bonae Spei vivebat. Anno 2005-a diploma accepit in rebus laboris socialis ad quem finem obtinendum exaravit thesim minorem de partibus quas lingua Esperantica publice ludere possit.

Anno 2006-a Assindiam venit. Anno 2007-a membrum praetorii Germanicae Esperanticae Associationis (GEA) nominatus est, ubi officium de propagandis Esperanticis implevit.

Nunc denuo vivit Emdae munere scientifici adlati in rebus quae ad artem instruendi spectant fungens.

Anno 2010-o thesim alteram de Esperantici limitibus in societatis civilis Germanicae continentia pepigit.

Electio in praesidium EsperanticumRecensere

In universitate Emdensi gremio didactico Esperantico praeest; fit ut eius diversis cursibus et retialibus et classicis intersint 50-100 studiosi.

Die 19-o mensis Maii anni 2013-i denique praeses Germanicae Esperanticae Associationis creatus est, quod munus inde a mense Iunio 2017 Udalricus Brandenburg implet.

Nexus externiRecensere