Calidris-alpina-001 edit.jpg

Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Charadriiformes 
Subordo : Scolopaci 
Familia : Scolopacidae 
Rafinesque, 1815
Quattuor ova in nido unius ex scolopacidis.
Calidris minutilla est minima scolopacidarum specius.
Scolopacidae tempus feturae in Sinu Roebuck Australiae Occidentalis Western Australia degunt.

Scolopacidae sunt familia avium vadentium ordinis Charadriiformium, saepe avium litoralium appellatarum. Plurimae ex eius speciebus parvis invertebratis ex luto vel solo carpta vescuntur

Rostrorum variarum longitudinum causa, species variae in eadem habitatione pabulari possunt, plerumque in litore, sine contentione inter se.

Scolopacidis sunt corpora et crura longa, cum alis tenuibus. Plurimis speciebus est rostrum tenue, sed aliter forma longitudoque magnopere variant. Haec aves sunt a magnitudine parva ad mediam, a 12 ad 66 centimetra longa. Rostra sensilissima sunt, ut aves lutum et arenam subtiliter tangant cum solum scrutentur, cibum petentes. Plumae plerumque sunt cinereae, fuscis canisque crypticis, exemplaribus lineis distinctis, sed nonnullae colores clariores tempore feturae exhibent.[1]

Plurimae species in terris apertis nidificant, et earum terras per exhibitiones aerias defendunt. Nidus est incisura simplex in solo, ubi femina tria vel quattuor ova plerumque gignit. Pulli plurimarum specierum sunt praecociales.[1]


TaxinomiaRecensere

Greges specierum insequuntur.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Forshaw 1991.

BibliographiaRecensere

  • Bock, Walter J. 1994. History and Nomenclature of Avian Family-Group Names. Bulletin of the American Museum of Natural History, 222. Novi Eboraci: American Museum of Natural History.
  • Forshaw, Joseph. 1991. "Sandpipers." Encyclopaedia of Animals: Birds, ed. Colin J. O. Harrison, 103–105. Londinii: Merehurst Press. ISBN 1-85391-186-0.
  • Thomas, Gavin H., Matthew A. Wills, et Tamás Székely. 2004. "A supertree approach to shorebird phylogeny." BMC Evolutionary Biology 4: 28. doi:10.1186/1471-2148-4-28. PMC 515296. PMID 15329156.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Scolopacidas spectant.