Schola Nostrae Dominae sive Schola polyphoniae Nostrae Dominae[1] fuit grex scholae compositorum musicae sacrae qui in sive prope Ecclesiam Cathedralem Nostrae Dominae Parisiensis annis ab 1160 ad 1250 laborabant ac musica ab iis composita.

Leoninus et Perotinus sunt soli compositores (sive ut se appellabantur organistae) huius scholae quorum nomina nobis tradita sunt. Mentio amborum a discipulo ignoto Anglico, qui commoditatis gratia Anonymus IV(en) vocatur, in eadem cathedrali vel laborante vel discente saeculo XIII exeunte facta est.  Nominat eos "compositores quam optimos organi" quosque ait Magnum Librum Organi(en) collegisse. Tradit insuper nonnulla de horum musica et principiis compositionis. Perotinus est primus compositor organi quadruplipolyphoniae quadruplicis vel quattuor vocum—cuius opera supersunt, quia paucissimae sunt collectiones integrae illius saeculi musicae notatae.

Leoninus, Perotinus, aliique compositores quorum musica superest repraesentatores sunt illius aetatis musicae Europaeae quae ars antiqua ab eruditis nuncupatur.

Notae recensere

  1. Ambo nomina ab eruditis aetatum posteriorum excogitata sunt.

Nexus externi recensere