Scelerati Finium
Scelerati Finium (Anglice: Border Ruffians), in iudicio abolitionistarum et aliorum hominum civitatis liberae qui Kansiam Territorium in Unionem civitatem liberam admitti desideraverunt, fuerunt homines servituti faventes qui per decem annos ante Bellum Civile Americanum in territorium ex Missuria, civitate servili, movebantur.[1] Pauci Scelerati Finium servos revera possederunt, quamquam erant pauperi. Odierunt "Yankees" et abolitionistas, et metuerunt ne nigri liberi in regionibus proximis habitarent.[2] Hi Meridionales coacti sunt a verbis ducum truculentorum sicut David Rice Atchison, senator Missuriensis, qui Septentrionales proclamavit esse "latrones nigrorum" et "tyrannos abolitionistas," et Meridionales impulit ut institutum servitutis "gladio et sanguine" defenderent, et, si sit necessarium, "ut necarent omnem pagi abolitionistam a Deo damnatum."
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- KCPT Kansas City Public Television et Wide Awake Films. 2007. Bad Blood, the Border War that Triggered the Civil War. DVD documentarium. ISBN 0-9777261-42.