Satureja
- Hic articulus spectat ad herbam Saturejam. In potum aphrodesiacum vide s.v. satyrion
Satureja est genus aromaticarum plantarum florentium familiae Lamiacearum. Quae plantae in temperatis tepidisque hemisphaerii borealis regionibus crescunt.
DescriptioRecensere
Plantae plerumque sunt herbae humiles, quae in locis aridis, apricis, 15–50 cm altae crescere solent.
Folia sunt parva, ab 1 ad 3 cm longa. Flores circa stirpem volvuntur, candidi, rubicundi, violacei coloris.
UsusRecensere
Plantae huius generis, praesertim species Satureja thymbra, apud antiquos bene notae sunt. Haec species saepe in litteris commemoratur, necnon in praeceptis (e.g. Epaeneti de mymate[1]), et in locis archaeologicis invenitur (e.g., in latrina Coloniensi).
Hodie multi his plantis utuntur condimento, praesertim in faba coquenda. Saepe etiam pro ornamento colitur. Adhibetur in minutali Acadiano nomine fricot.
NotaeRecensere
- ↑ Athenaeus, Dipnosophistae D 662d τυρῷ ὀπτῷ, σιλφίῳ, κυμίνῳ, θύμῳ χλωρῷ καὶ ξηρῷ, θύμβρᾳ, κοριάννῳ χλωρῷ τε καὶ ξηρῷ.
BibliographiaRecensere
- "Savory" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 295
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Satureja spectant. |
Vide "Satureja" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • USDA Plants Database |