Protomartyres Romani
(Redirectum de Sancti Protomartyres Romani)
Sancti Protomartyres Romani (id est "sancti primi martyres Romani") sunt Christiani qui Romae martyrium passi sunt, Nerone regnante, paulo post magnum incendium Romae, quod factum est anno 64. Eorum notitiam habemus apud Tacitum, rerum gestarum scriptorem, et Clementem Romanum, Romae episcopum.
Sanctorum Protomartyrum Romanorum festum in Ecclesia Catholica ab anno 1923 celebratur die 30 Iunii, subsequente ergo perveterem solemnitatem sanctorum Petri et Pauli apostolorum in eadem persecutione occisorum.
Nexus externus
recensere
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |