Sanctius sive Sancius VII, natus anno fere 1170, filius Sanctii VI, fuit rex Navarrae ab anno 1194 usque ad 1234. Victor fuit, una cum aliis regibus Christianis, pugnae apud Navas Tolosae die 16 Iulii 1212 commissae. In matrimonium duxit Constantiam, comitis Tolosani Raimundi VI filiam. Mortuus est autem sine prole: successor ad regnum Navarrae fuit igitur nepos (filius sororis Blancae) Theobaldus comes Campaniensis.

Arrano beltza, sigillum et signatura regis Sanctii VII

Fontes vitae et regni Sanctii VII recensere

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!