Samuel Gotthold Lange
Samuel Gotthold Lange (natus Salinis Saxonicis die 22 Martii 1711; mortuus Beesenlaublingen in Saxonia et Anhaltio die 25 Iunii 1781) fuit theologus, interpres et parochus Germanicus pietismo favens. Pater eius fuit Ioachimus Lange theologus.
Vita
recenserePostquam Erfordiam et Berolinum incoluit, in universitate Halensi theologiae studuit. Inde parochus creatus est Laubingen in paroecia necnon inspector omnium ecclesiarum scholarumque in isto circulo ad Salam sito.
In initio Ioannem Christophorum Gottsched philologum et Theodisci reformatorem colens, una cum sodali Iacobo Pyra anno 1733 societatem »Gesellschaft zur Beförderung der deutschen Sprache« condidit ad litteras Theodiscas colendas. Uterque postea in Gottsched et eius alumnos animadvertit rimas spernens et metrorum classicorum rationes magni aestimans. Maiorum exempla vel in carminibus Theodiscis scribendis applicanda esse crederunt.
Poemata eorum edidit, Lange nescio, Ioannes Iacobus Bodmer sub titolo Thyrsis' und Damons freundschaftliche Lieder (Turici 1745). Lange in anthologia praetitulata Horazische Oden (Salinis Saxonicis 1747) victorias a Friderico Magno partas gloria affecit. Permultis autem nota facta est interpretatio odarum Horatianarum metro non soluta (Salinis Saxonicis 1752). Quae conversio regi Borussico ipsi dedicata non ita bene evenit, ut Gotthold Ephraim Lessing olim a Lange offensus opus citatum acri subtilique ingenio et iudicio percenseret. Lange autem adhuc publicavit commercium epistulare Sammlung gelehrter und freundschaftlicher Briefe (Salinis Saxonicis 1769–70), fons omnibus litterarum historicis opportune utendus.
Uxor prima Anna Dorothea, quam hospites in casa Lange Doridem vocabant; poemata quoque confecit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Samuelem Gotthold Lange spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |