Salvator Vilar Braamcamp Sobral (natus Olisipone die 28 Decembris 1989) est cantor Lusitanus. In Cantus Eurovisionis Certamine anno 2017 Kioviae die 13 Maii celebrato palmam tulit, cum Amar pelos dois, quandam cantilenam mysteriosam, cantaret.[1]

Salvator Sobral (2017)

Origo recensere

Nobili genere natus est; soror eius Aloysia Sobral (*1987) cantatrix nota est. Eorum parentes sunt Salvator Aloysius Cabral Braamcamp Sobral (*1955) et Aloysia Posser de Andrade Vilar (*1960). Proavus Aloysius Iosephus Amabilis Braamcamp Sobral (1874–1934) fuit quartus Comes de Sobral.

Vita recensere

Primo studuit psychologiae antequam animum creatorem in musicam iazzicam attenderet. Studiis Barcinone perfectis, in Civitates Foederatas Americae iit. Ad complenda studia Barcinonem ad institutum "Taller de Musics" (Officina Musica) rediit. Eius incepta prima inspirata sunt genere musici Chet Baker necnon melodiis Brasiliensibus generis bossa nova. Alia Americae Australis musicae innata insitaque etiam adiuvabant, ut Salvator modum suum cantandi typicum inveniret. Anno 2009 in quodam televisifico certamine Lusitanico de iuvenibus artificibus eligendis (Ídolos) participans vicem septimam implevit. Anno 2016 in lucem prolata est Excuse me, prima collectio magna, qua in anthologia cooperatio? arta fiebat a Leonardo Aldrey, compositore Venetiolano. Aloysia soror "I Might Just Stay Away," opusculum proprium, ibi praebuit.

Notae recensere