Vide etiam paginam discretivam: Salina (discretiva)

Salinae[1] est urbs Austriae in civitate Salisburgensi et caput districtus Tennengau atque, quod ad res oeconomicas attinet, pro regione semper magni momenti erat.

Francisci Xaverii Gruber sepulchrum et museum

Salinis per multos annos habitabat Franciscus Xaverius Gruber, qui natalicium carmen notissimum "Sancta nox, placida nox"[2] intitulatum composuit.

Nomen Theodiscum Hallein a verbo Celtico Hall, quod sal significat, derivatur, appellatio Latina Salinae Medio Aevo invenitur salinas loci, i.e. salis fodinas, indicans. Usque ad hunc diem Salinae notae sunt ob salem obtinendum. Praeterea ibi multa Celtarum sepulcra donis locupletibus reperiebantur, quibus vita arsque Celtarum optime illustretur.


Visu dignaRecensere

  1. Sepulcrum museumque Francisci Xaverii Gruber: Stille Nacht Museum Hallein | Franz Xaver Gruber | Advent | Weihnachten | Weihnachtslied apud www.stillenachthallein.at
  2. Salis fodinae: Faszination Salzwelten apud www.salzwelten.at
  3. Museum Celtarum: Keltenmuseum Hallein apud www.keltenmuseum.at
  4. Urbs vetus
  5. Domus salis coquendi (Colloredo-Sudhaus dicta, quod eam archiepiscopus Salisburgensis Hieronymus de Colloredo anno 1798 construere iussit[3])
  6. Aedificia administrationis salinarum (i.e. salis fodinarum)
  7. Braxatorium (fundatum anno 1475, quod ab anno 1901 sub nomine Kaltenhausen exercetur)


NotaeRecensere

  1. alia nomina Latina: Haellinum, Halliola, Hallula; cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. verba carminis Theodisce, Latine et aliis versionibus [1]
  3. cf. Colloredo-Sudhaus +óÔé¼ÔÇ£ Salzburgwiki apud www.salzburg.com
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!