Sanctus Amarinus[1] (Francogallice Saint-Amarin, Germanice Sankt Amarin) est commune Francicum 2'217 incolarum (anno 2020) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata.

Saint-Amarin: despectus in vicum
Saint-Amarin: communis tabula

Geographia recensere

 
Statio ferriviaria.

Oppidum Sancti Amarini ad Thur rivum iacet in valle Vosegi Montis sive "Thurensi" sive "Sancti Amarini" dicta. Quae vallis iam antiquitus iter praebebat per montes ex Elisatia ad Mosellae vallem altam. Hodieque via nationalis 66 antiquum Romanorum iter sequitur. Stationem ferriviariam ibi quoque invenies in linea Mulhusia-Kruth per Thann. Iam ab anno 1863 haec statio in usu fuit. Hodie tamen ob autocinetorum multiplicationem viatores in ferrivia pauciores fiunt.

Sanctus Amarinus communium communitatis Vallis Sancti Amarini[2] caput est in cantone Cernay et circumdario Thann-Guebwiller. Iam sedecimo et septimo decimo saeculo baiulus et parochus Sancti Amarini sedentes "totius vallis" dicebantur. Ab urbe Thann 9 km distat a septentrione et occidente, ab urbe Mulhusia 31 km.

Historia recensere

Iam septimo saeculo super reliquias monachi Amarini[3] monasterium aedificatum est unde et vicus natus est (locus Doroangus dicebatur). Nono vel decimo saeculo omnis vallis in dominationem abbatum Murbacensium venit qui ibi usque ad annum 1789 dominati sunt. Nomen Sanctus Amarinus duodecimo saeculo primum legitur. Anno 1441 canonici ecclesiae collegialis in ecclesiam Thannensem translati sunt et Sanctus Amarinus iam vergere coepit. Anno 1525 Bello rustico baiulus Vallis Santi Amarini sese cum rusticanis contra dominos abbates coniunxit et simul servitutem abolitam proclamarunt. Septimo decimo saeculo bello triginta annorum numerus incolarum valde imminutus est. Anno 1789 postquam Bastiliam Lutetiae captam cognoverunt seditiones ortae sunt et iura omnia abbatum abolita sunt. Nono decimo saeculo industrializatio circa fodinas (argentum, plumbum, cuprum...) florere coepit. Mense Augusto 1914 Sanctus Amarinus a Francogallis 'liberatus' est. Per totum bellum, maxime tamen anno 1915 milites Francici e valle profecti in iuga montium impetum faciebant ubi cruenta proelia circa culmen Hartmannswillerkopf dictum (Gallice Vieil Armand) saeviebant. Sancti Amarini valetudinarium ad saucios milites curandos per bellum institutum est, ubi nunc Museum Serret sedet[4].

Musea et loca notabilia recensere

  • Museum Serret[5] e nomine generalis Francici qui primo bello mundano hic imperavit et ex vulneribus periit ita appellatus, pugnis in hac valle pugnatis in primis dedicatum est necnon Alsaticis hominibus qui secundo bello mundano Germanis sese in occulto opposuerunt (ut commandant Marceau, alias Marcel Kibler, 1904-1982 in communi natus et mortuus). Praeterea artificiorum in regione olim florentium instrumenta exhibentur.

Notae recensere

  1. In regestis parochialibus saepe scribitur "oppidum Sancti Amarini" ut a valle Sancti Amarini distinguatur.
  2. Haec sunt communia participiaː Fellering, Geishouse, Goldbach-Altenbach, Husseren-Wesserling, Kruth, Malmerspach, Mitzach, Mollau, Moosch, Oderen, Ranspach, Saint-Amarin, Storckensohn, Urbès, Wildenstein.
  3. Saint Amarin, moine martyr
  4. Meny (Gilbert), 1914-1918, la Vallée de Saint-Amarin dans la tourmente : la vie de tous les jours, les conséquences au quotidien de l’état de guerre et de la présence des milliers de soldats dans nos villages, 2014. Recensio critica
  5. Situs interretialis

Plura legere si cupis recensere

  • Saint-Amarin : unser Staedtel, notre ville, Argentorati, Carré blanc, 2008
  • Jean-Marie Schmitt, Aux origines de la révolution industrielle en Alsace : investissements et relations sociales dans la vallée de Saint-Amarin au XVIII siècle, Argentorati, Istra, 1979

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Saint-Amarin spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°52′20″N 7°1′51″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68292" apud INSEE