Saint-Étienne-de-Carlat
Sanctus-Stephanus-Cartiliati (Saint-Étienne-de-Carlat in Francogallico) est commune 130 incolarum (anno 2021) Franciae praefecturae Montis Celtorum in regione Arvernia Rhodanus Alpes.
Geographia
recensereSanctus-Stephanus-Cartiliati quinque alia communia iuxtat, quæ Polminhac septentrione, Badailhac oriente, Carlat meridie, Vézac occidente et Yaulecum occidente septentrioneque sunt.
Toponymia
recensereCommune Sancti-Stephani-Cartiliati multos locos continet quorum nomina abecedario ordine Francogallico sunt : Bouissou, Caizac, Cazolat (ubi castellum locatur), Delsuc, Escazeaux, Espeils (molinaque sua), la Grange d'Hugot, la Montagne de Lavergne, Prés Bas, Sinergue ac Trin.
Commune duas cruces suis campestriis possidet : haec Crux Lucorum et Crux Missionis sunt ; prima prope a silva cuius nomen Luci (les Lucs Francogallico) est ac quadrivio locatur, secunda trivio.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Saint-Étienne-de-Carlat spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 44°54′17″N 2°34′28″E • OpenStreetMap • GeoNames • "15183" apud INSEE |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |