Aperire sectionem principem

Săccǐpērǐŭm dǒrsŭāle[1] est pera quae dorso loris aptatur. Olim praecipue in usu erat apud rusticos, montanos, mendicos, milites, operarios et vagabundos, nunc valde aestimatur a viatoribus et periegetis qui itinera voluptaria agunt et sub tentorio pernoctant.

NotaeRecensere

  1. Christianus Helfer, Lexicon auxiliare, Saraviponti, 1985, p. 343.
 
Olim: Miles Francogallus gestans sacciperium dorsuale. 1914.
 
Hodie: Sacciperium dorsuale in fine saeculi XXmi confectum.
 
Puella Helvetia cum sacciperio dorsuali (1917).