Saba (Sudania)
(Redirectum de Saba (filius Chus))
Vide etiam paginam discretivam: Saba.
Saba et Sabae (Graece Σαβά, Σαβαί) sunt loci duo, ut videtur, in regione Sudania hodierna siti, ubi (tempore Strabonis, i.e. saeculo 1 p.C.n.) elephantes multi reperti sunt. Secundum eundem auctorem Sabae ad oram Maris Rubri iacebat, Saba autem iuxta ripas Nili non longe a Meroë remota.[1]
Nomen "Saba" in libro Genesi in genealogia filiorum Ham bis reperitur. Saba fuit et filius Chus filii Cham, et filius Sabathaca nepotis Cham.[2] Quidam Saba, reginae famosae patriam,[3] in regione Sudania et Aethiopia collocant.
Notae
recensere- ↑ Strabo, Geographica 16.4.8, 16.4.10
- ↑ Liber Genesis 10.7
- ↑ Liber I Regum ch. 10; Liber II Chronicorum ch. 9
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.