Săveni est Romaniae oppidum 6.999 incolarum (anno 2011) in Botoşani circulo in Moldavia situm. Ad Săveni etiam vici Bodeasa, Bozieni, Petricani, Chișcăreni atque Sat Nou pertinent.

Wikidata Săveni
Res apud Vicidata repertae:
Săveni: insigne
Săveni: insigne
Civitas: Romania
Locus: 47°57′12″N 26°51′32″E
Numerus incolarum: 6 447
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Praefectus: Petru Relu Târzioru
Procuratio superior: Botoșani

Geographia

Superficies: 59.65 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Săveni: situs
Săveni: situs
Săveni situs in circulo Botoşani

Historia recensere

 
Cinemateum in Săveni
 
Ecclesia in Săveni

Săveni anno 1605 primo in actis descriptum est. Tum ad Principatum Moldaviae pertinuit. Saeculo 18 huc multi Iudaei venerunt. Ab anno 1818 hic nundinae habentur. Ab anno 1861 Săveni pars Romaniae est. Anno 1968 Săveni ad honorem oppidi sublatum est.

Incolae recensere

Anno 2011 hic 6.999 homines habitabant, inter eos 6.424 Dacoromani atque 183 Zingari[1].

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Săveni spectant.

Notae recensere