Söğüt est urbs circiter 20 000 incolarum et districtus Bilecik provinciae in Propontidis regione Turciae.

Wikidata Söğüt (Bilecik)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 40°1′7″N 30°10′53″E
Numerus incolarum: 19 244
Zona horaria: UTC+3
http://www.sogut.gov.tr/ Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Bilecik
Museum Ertuğrul Ghazi in Söğüt

Historia

recensere

Söğüt fuit gens Selgiukida Turcicae nationis in Anatolia occidentali, cuius duces postea Imperium Ottomanicum condiderunt. Söğüt gens a tribus gentibus maioribus circumdata erat: Eskenderum (a septentrionibus), Eskişehir (ab orientali), Konyali (a meridie); ab occidente Imperium Romanum Orientale imminebat. Traditur Söğüt gentis beigum saeculo decimo tertio exeunte nomine Ertuğrul hostes tam fortiter prohibuisse ac bello persecutum esse, ut filius eius Ottomanus (1299-1324) alias gentes vicinas victas dicioni suae subigere potuerit. Cum Ottomani filius nomine Orchanes patre mortuo rerum potitus esset, gentem in patris honorem Osmanli, i.e. Ottomanicam, nominavit.

Vicus Söğüt (antea Thebasion appellatus) anno 1231 ab Ertuğrul Imperio Nicaeno ereptus usque ad Prusiam occupatam (anno 1325) caput imperii Ottomanici fuit. Söğüt est locus natalis sultani Ottomani I.

Söğüt hodierna

recensere

Hodie Söğüt urbs est parva in valli humida Bilecik provinciae in Turcia. Res gestae Turcicae et statuae sultanorum Ottomanicorum magnitudine vivis aequatae in museo ethnographico exhibitae sunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Söğüt spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 40°1′7″N 30°10′53″E • OpenStreetMap • GeoNames