Rusticatio Virginiana est seminarium quoddam conventiculi instar Carlopoli, Virginia Occidentali acta, qua, Annula Llewellyn et Andrea Gollan Septentrionalis Americani Latinitatis Vivae Instituti moderatoribus, tirones Latine loquendi imperiti discunt, et quae eis docentur exercent.

RVSTICATIO VIRGINIANA


Primum scilicet seminarium Latinum tantum tironibus volentibus ex tempore Latine loqui dicatum.
– Ex pagina sua[1]

Structura et sessiones recensere

Rusticatio hebdomada durat, ab lunae diei meridie usque ad solis. Lunae die, licet participibus inter se conloqui vel Latino sermone vel barbarico. Ab aurora martii die, mandatum est loqui Latine tantum.

"Ego polliceor me ab ortu crastini solis usque ad finem huius Rusticationis Virginianae nihil locuturum esse nisi Latine."
Iusiurandum Rusticationis Virginianae[2]

Dein, fere omne in die, sunt tres sessiones. Prima inter 0900-1030, secunda 1045-1145. Dein est colloquium 1145-1215, repetitore ductum, quo vocabula et grammatica docta adhibenda sunt. Dein est pausa et prandium. Tertia sessio est inter 1430-1530.

Statim post tertiam est lectio quoad 1645, etiam repetitore ducente. Solent legere poema vel fabulam mediaevalem. Ratio lectionis non est convertere, at sensum disputare. Eo modo, synomina multa discuntur.

Tempus vespertinum variat in dies. Duobus in diebus, ludi, sicut ludus patibuli, vel telephoni, vel quilibet alii aguntur. Duobus aliis est praeludium pro dramate scaenico quod in ultimo die est agendum.

Vespere relicto, ut Rusticatio inter hebdomada diei Americanae libertatis agitur, omnes Rusticatores in autoraedam longam, vehiculum ridiculum, vel per ludum verborum raedicula (verbum compositum, et vere portmanteau verborum raeda + ridicula), appellatam se onerant ad spectaculum pyrotechnicum apud oppidum Leesburg in Virginia fruendum.

Fabula (ob)scaenica recensere

Fabulae nomen est Auricula Meretricula[3], edita ut grammaticae Wheelock comitatur.

Personae sunt, sicut apud Plautum, servus lepidus, leno, senex, miles, poeta amator, femina desiderata, etc. Latinitas dramatis est bona, haud autem difficilis, ut discipuli audientes intelligantur, et histriones exhortantur ut versus mutent, iocos et digressus ad libidinem fingentes.

De re culinaria recensere

Rationem Napoleonis exercitus sequitur : "Exercitus ventribus vacuis iter non facit." Ergo, abundantia ciborum cotidie paratur. Holera sumuntur ex horto villae ipsius, et molles ingens lactis, ovorum, fructuum, et carnis in plaustro traditur. Omnibus participibus repetitoribusque sunt tria officia culinaria: Nostro Andrea ducente, Rusticatores ipsi ad omnes menses parandas laborant, semel in ientaculo, semel prandio, et semel cenae. In omne officio, Andreas de vocabulis culinariis docet.

De situ recensere

Sita est apud Villam Claymont, vel Argillamontem[4], quae olim fuit domus nepotis Georgii Vasingtonii, nomine Bushrod, aedificata sub Georgii ipsius consilio.[5] Societatis Argillamontis ratio agendi est eruditionem aeternam citare et colere.

Rusticationes recensere

Prima 2 Iulii - 8 Iulii 2007

Notanda recensere

  1. Pagina Rusticationis prima.
  2. https://www.dropbox.com/s/xb2zjlu7thjsop6/Rusticatio%20Promotional%20Video.mp4
  3. Auricula Meretricula. Anna Cummins, Rubina Blondell. Focus Publishing/R. Pullins Company; Revised 2nd edition (Mensis Iulii 1993)
  4. Translatio secundum Annulam ipsam
  5. Pagina apud situm interretialem Societatis Argillamontis

Nexus interni

Nexus externi recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.